Charter Document - 05380012
| Charter Number: | 05380012 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Staffordshire Chartulary. Series III of Ancient Deeds. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1156 - 1162 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus de Oilli Constabularius Regis omnibus hominibus et amicis suis salutem Sciatis me commendasse et concessisse Magistro Radulfo clerico domini Regis Willelmum filium et heredem Tanetini de Brai et totam terram que fuit Tanetini de Brai de Senestan [] ad custodiendam donec idem Willelmus filius Tanetini habeat etatem quod miles sit vel esse debeat et possit Si autem ipse Willelmus mortuus fuerit [] commendo et concedo eidem Radulfo [] Hugonem fratrem ipsius Willelmi filium scilicet juniorem predicti Tanetini ad custodiendum [] cum tota terra [] sicut unquam Ricardus de Brai vel Tanetinus de Brai pater puerorum melius [] tenuerunt [] et pro hac [] dedit mihi xv marcas argenti Testibus Manassero Biset dapifer Jocelino de Bailleul Hugone de Gundeville Willelmo de Lamvalei Thome de Ardena Roberto de Watervill Thomas Basset Turstinus filio Simonis et aliis
