Charter Document - 05380010

Charter Document - 05380010


Charter Number: 05380010
Cartulary Title: The Staffordshire Chartulary. Series III of Ancient Deeds.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Charter
Date: 1149 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nicolaus Malvesin omnibus fratribus et heredibus et successoribus suis salutem Sciatis tam posteri quam presentes quod ego N Malvesin finaliter et absolute vendidi Stalinton terram meam canonicis Sancti Wulfadi de Stanes pro vii m argenti quas pro illa terra ab eis habui Ita tamen quod ipsi canonici pro hoc facto concesserunt mihi et fratribus et antecessoribus et successoribus meis fraternitatem domus suae et participes oratum et beneficiorum suorum nos constituerunt Et si quis in successu temporis aliquam injuriam sive exactionem de servitio sive de alia aliqua re eis inde facere voluerit ego et fratres et heredes mei pro eis stabimus et jus quod ad terram illam pertinet toto posse nostro disrationabimus Hanc autem venditionem et hanc donationem et hanc conventionem ego N Malvesin Henricus et Elias et Herbertus fratres mei tacto sacro scripto Evangelii libro et sacramento confirmavimus Volo itaque et firmiter concedo quatenus predicti canonici predictam terram quietam et liberam de omnibus servitiis in perpetuum teneant excepto quod annuatim reddent Ivoni Pantolf v solidos et pro eis quiete et libere ab omni servitio tenebunt et si dominus mutabitur ei similiter v s reddent Huic fini et huic conventioni afl uerunt presentes et testes Alduwinus Capellanus Alexander decanus Ranulfus diaconus Alanus de Vilers et alii multi Postmodo autem Henricus Malvesin hoc idem juramentum quod fratres ejus fecerant et hanc venditionem et donationem concessit et affirmavit testes Alduwinus presbiter Ranulfus diaconus Hugo Hosatus Walterus Meverel Alanus de Vilers et multi alii Istis presentibus et testibus nos predicti iiij fratres hanc predietam terram Stalinton ecclesiae concedendo manibus nostris super altare misimus Et quia Henricus hanc donationem concessit canonici dederunt ei iiij solidos

Source (click image below to view full size)