Charter Document - 05380009
| Charter Number: | 05380009 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Staffordshire Chartulary. Series III of Ancient Deeds. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1211 - 1216 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio inter Priorissam et Moniales de Browde et Dominam Isabel de Patingham Quod predicte moniales dimiserunt et quietam clamaverunt predicte Ysabel dimidiam virgata terre in Patingham que fuit de dominico ejusdem ville et quam tenuerunt in liberam et perpetuam elemosinam de dono Radulfi Bassed Et predicta Ysabel cum assensu heredum suorum et concessit et quietum clamavit dictis Priorisse et monialibus quoddam assertum in Chyltun infra terminos quos eisdem monialibus fuit assignatos cum omnibus pertinentiis libere perpetue et quiete tenendum absque omni seculari servitio et ut ad hanc conventionem predicta Ysabel facilius induceretur dicte moniales ei viginti solidos pacaverunt ut igitur hec conventio stabilis et inconcussa permaneat eam presenti scripto cum sigillis suis corroboravunt Hiis testibus Domino Radulfo Abbate de Lylleshull Radulfo Bassed Juvene et Ricardo fratre suo Radulfo de Perton Willelmo de Wrotesle Yvone de la Yde qui omnes huic conventionem presentes fuerunt
