Charter Document - 05380003
Charter Number: | 05380003 |
---|---|
Cartulary Title: | The Staffordshire Chartulary. Series III of Ancient Deeds. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 - 1152 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus Dei gratia Conventrensis Episcopus omnibus Ecclesiae Christi filiis clericis et laicis salutem et paternam benedictionem Notum sit vestrae Karitate nos dedisse Radulpho dapifero nostro domino de Horbourne quandam virgatam terrae in Hamundona cum pertinentiis et cum haya et totam terram de Bromhale quam nostris temporibus Willelmus avunculus et vidua quae fuit uxor Ailrici tenuerunt ipsos scilicet et servitia eorum videlicet totam terram predictam quam Burchmer et filii ejus scilicet Edwynus et Achi et Gamel et eorum predecessores tenuerunt cum exarto quod Siwardus Sutor et Ailricus Berley fecerunt cum exartis Leverech et Ravekel in feodo et hereditate ipsi et heredibus ejus quietam et liberam cum omnibus libertatibus et consuetudinibus liberis et communis in bosco et plano in wastis weyvis cum husbote et heybote et in piscariis et in omnibus aliis aysiamentis et liberis consuetudinibus cum sok et saca et tol et tac cum igne et aqua et pungno et infongkenethef et omni libertate secundum consuetudinem nostri manerii de Brewode assensu capituli Conventrensis et Lichfeldensis ut eam de Ecclesia et capitulo teneat cum eadem libertate cum qua manerium nostrum de Brewode tenemus Reddendo inde singulis annis quatuor solidos ad luminare capitalis altaris Ecclesiae de Lychfeld ad festum Sancti Michaelis nos vero et successores nostri prefato Radulpho dapifero nostro et heredibus suis vel assignatis suis totam predictam terram cum omnibus suis pertinentiis et libertatibus prenominatis contra omnes mortales pro predicto servitio warantizabimus acquietabimus et in perpetuum defendemus si quis hujus donationis ausu temerario autoritatem obviare aut fatigare presumpserit autoritate Archiepiscopi nostri Thomae totius Angliae primati et nostri capituli Conventrensis et Lichfeldensis anatema sit Testibus Ricardo Archidiacono Coventr Rogero Archidiacono Salop Frongero Archidiacono de Derebi Helia Archidiacono de Stafford Roberto Archidiacono Cestriae Testibus Abbate Willelmo de Rademora Abbate Hengeno de Bundewes Abbate Willelmo de Lileshulle Testibus Magistro Ricardo de Sallau Magistro Zacharia Odone Thesaurario Magistro Roberto de Leicestria Thoma canonico Willelmo Dorebeth Canonico Roberto Sacerdote de Brewode Testibus Willelmo filio Nigelli Galfrido Marmiun Rabel Duredent Roberto filio Noel Roberto filio Galfridi et Helia fratre ejus Roberto proposito Thoma filio ejus Huberto de Handesacra Henrico de Pipa Roberto filio Tedrici Radulpho de Engleton et multis aliis clericis et laicis Valete