Charter Document - 05380001
| Charter Number: | 05380001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Staffordshire Chartulary. Series III of Ancient Deeds. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1086 - 1117 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus dei gratia Coventrensis Episcopus coepiscopis successoribus omnibus suis fidelibus salutem Sciatis me concessisse et dedisse Ricardo de Somerford pro servitio suo Haenildam filiam Frani cum tota terra patris sui et cum omnibus rebus quascunque tenuit quando unquam melius ab aliquibus antecessoribus meis Episcopis tenuit in sylvis et in planis et in aquis et nominatim concessi de Wardpeni de terra sua et molendinum faciendum in terra sua et molturam de terra sua habendam et omnia haec ei concessi et donavi et suis heredibus in feodo tenenda et in hereditate et hoc in servitium terra sua scilicet custodiam nemoris mei et habebit [] solidos per annum pro custodia salvo servitio domini Regis scilicet servitium dimidii militis Igitur ut haec donatio stabilis et firma sit testes sunt hii Rogerus Rodbertus Godwinus Asculfus Rogerus Osbertus Johannes frater ejus Alwinus David filius ejus Alexandrus Hamo Peverel Fulquinus Atropus Radulfus filius Urnoi Radulfus filius Briani Coxo Dapifer Willelmus delcimin Rodbertus Warnerus Rodbertus Rodbertus Alfricus Ailward Orm frater ejus Serlo Radulfus Willelmus Peccam Rogerus filius Sihtric Rodbertus Selvein Willelmus Radulfus Hugo de Odburvilla Willelmus Willelmus Wdia molendinarius de Eccleshala
