Charter Document - 05370001

Charter Document - 05370001


Charter Number: 05370001
Cartulary Title: The Staffordshire Cartulary 1200-1327
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1205 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[Sciant] presentes et futuri quod ego Hugo de Slindona assensu et concessione Iseude uxoris mee dedi et concessi [et hac] presenti carta mea confirmavi Henrico de Verdun et heredibus suis unam acram terre et prati in Bidulf de terra quam Alynus forestarius tenuit scilicet acram illam proximam riuli penes Watecroft Acra scilicet de longitudine XL percarum et de latitudine quatuor percarum perca continente XVI pedes tenendum et habendum illi et heredibus suis libere et quiete inperpetuum hac autem donatione et concessione predictus Henricus dedit mihi et heredibus meis imam acram terre in Middelfeld in excambium prenominate acre de terra quam Oze filius Eddit tenuit scilicet acra ilia que est in Middelfeld inter croftam quam Alanus de Bidulf tenuit et Stanlauef[eld] et ut mea donatio et concessio rata et stabilis permaneat earn sigilli mei Testimonio roboravi Ego vero Hugo et heredes mei warantizabimus supradicto Henrico et heredibus suis predictam acram contra omnes homines et feminas hiis testibus Willielmo Panton Roberto de Sugenhul Roberto de Suinnertona Roberto de Waleton Waltero Coine Ricardo de Tithneshoure Philipo Panton Willielmo de Scirelee Willielmo de Hazeburzeate Johanne le Harpur Thoma de Mere Davit de Chokeneche Radulfo fratre suo Hugone filio Mauricii Simone filio Eitropi et pluribus aliis

Source (click image below to view full size)