Charter Document - 05360028

Charter Document - 05360028


Charter Number: 05360028
Cartulary Title: Essai sur l'amodiation dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1377 à 1384
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1379
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine domini amen Anno incarnacionis eiusdem millesimo trecentesimo septuagesimo nono die vicesima sexta mensis nouembris ego Raymondus dictus Bourrot de Verrangiis notum facio vniuersis quod ego sponte scienter et prouide pro me et meis heredibus vendo cedo et perpetuo quicto Guillelmo dicto Cheualier et Guiete eius uxori pro se et suis heredibus quamdam peciam prati continentem vnam soituram prati sitam in praieria de Verrangiis in loco dicto suis le Maul Nouhot iuxta pratum Johannis le Melenet et Johannis Clementis hinc et pratum quondam Gileti de Roura liberam ab omnibus servitutibus pro sua coustodia consueta precio octo francorum boni auri et justi ponderis cugni domini nostri Francorum regis michi a dictis emptoribus solutis de quibus me teneo pro contento et plenarie satifato promictens per juramentum meum propter hoc ad sancta Dei euuangelia corporaliter datum et sub obligacione omnium et singulorum bonorum meorum mobilium et jmmobilium presencium et futurorum quoruncumque dictam peciam prati sic per me venditam dictis emptoribus et suis heredibus perpetuo firmiter contra omnes garantire et deffendere pacifice et quiete et in nullo de cetero contra jre vel facere per me vel alium tacite vel aperte omnibus excepcionibus juris et facti in facto jsto penitus cessantibus et remotis volens me ad premissa comppelli quasi ex re adiudicata per curiam domini Ducis Burgundie cuius jurisdicione quo ad hoc me suppono et meos heredes In quorum testimonium litteris sanctis sigillum dicte curie rogaui apponi Actum in presencia Stephani Beleti de Thardo Villa clerici Diuionis commorantis coadiutoris Andree Stephani de Faanayo tabellionis Diuionis pro dicto domino duce Burgundie Johannis le Meleuet de Thardo Villa apud Verrangias commorantis et dicti Fouequaul Diuione commorantis testium ad premissa vocatorum et rogatorum anno mense et die predittis