Charter Document - 05351035

Charter Document - 05351035


Charter Number: 05351035
Cartulary Title: Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1327
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo mense aprilis ego Matheus filius deffuncti Odonis Uirtuosi burgensis dyuionensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberacione non in aliquo circonuentus pro utilitate mea uendidi et concessi uiro uenerabili domino Roberto cantori cappelle ducis dyuionensis triginta solidos uiennensium de annuo et perpetuo redditu precio quindecim librarum et decem solidorum monete uiennensis de quibus a dicto cantore recepi et habui pagamentum integrum in pecunia numerata propter quod assedi dicto cantori dictos triginta solidos dicte monete percipiendos et habendos et ei uel eius mandato reddendos et deliberandos singulis annis imperpetuum de cetero in octabis omnium sanctorum sine exceptione et impedimento quibuslibet super domum meam quam edificaui et acquisiui et super cellarium et uoleriam eiusdem domus et super fondos mansos et pertinencias omnes dictarum domus et uolerie que site sunt Dyuione in foro ueteri iuxta domum Hugoneti dicti Malliens ex una parte et iuxta mansum liberorum deffuncti Haymonis de Fontanis ex altera Promittens per sacramentum meum prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictas domum et uoleriam cum cellario fundis mansis et pertinenciis predictorum in bono statu tenere et hec omnia dicto cantori et eius mandato qualicunque contra omnes ubique locorum et in omni curia meis expensis propriis perpetuo garantire et dictos triginta solidos ei uel eius mandato annuatim reddere perpetuo termino supradicto Et nisi soluti fuerint annuatim termino supradicto uolo et concedo me et meos heredes et quoscunque alios predicta tenentes pro tempore teneri dicto cantori et eius mandato in crastino dictarum octabarum ad emendam septem solidorum monete predicte et ut ex tunc in antea dictus cantor et eius mandatum auctoritate propria et sine clamore ostensione et occasione curie cuiuslibet ad dictas domum uoleriam fondos mansos et pertinencias eius recurrat et recurrere possit et debeat et hec omnia teneat et ex hiis faciat fructus modis omnibus suos quousque dicti triginta solidi cum emenda septem solidorum pro quolibet anno quo soluti non fuerint integre persoluantur et dictam domum cum uoleria et pertinenciis earundem domus et uolerie ad statum reduxerimus competente et ad hec ipsas domum et uoleriam cum cellario fundis mansis et pertinenciis earum et me ac predicta tenentes pro tempore speciali obligo Hec autem omnia ego Bartholometa uxor dicti Mathei sponte prouide sine ui et metu laudo uolo et concedo et rata et firma habeo et promitto imperpetuum habere iuramento prestito super sancta Dei euuangelia corporali et in nullo contraire de cetero per me uel per alium racione dotis uel donacionis propter nupcias aut proprietatis uel conquestus aut auserie uel modo alio qualicunque Renunciamus autem nos Matheus et Bartholometa predicti quilibet in solidum et pro toto per sacramentum predictum in hoc facto prouide excepcioni presentis uendicionis precii integre non habiti iusti et legittimi et exceptioni minoris precii et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti et omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici In cuius rei testimonium et munimen his presentibus sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani cappelle ducis et magistri Alberici decani christianitatis dyuionensis supplicauimus fecimus et obtinuimus apponi Actum anno et mense predictis