Charter Document - 05350076
Charter Number: | 05350076 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1346 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo sexto mense maii nos Iulieta relicta Perrini Chappey de Cutigneyo et Aubricus eius filius pro nobis et nomine Iohannete sororis mei dicti Aubrici filia mei primo dicte Iuliete et quondam dicti Perrini pro qua manucapimus et nos fortes facimus quo ad hoc sub bonorum omnium obligatione notum facimus uniuersis quod nos sponte scienter et prouide tradimus deliberamus in hereditatem perpetuam atque quictamus pro nobis et nostris religiosis uiris dominis abbati et conuentui monasterii sancti Stephani dyuionensis dominis nostris temporalibus pro se et successoribus suis et unam bordam cum manso et pertinenciis sitam apud Cutigneyum iuxta domum et mansum Iacobi Grillart de Cutigneyo hinc et iuxta mansum heredum Perrini Chappey inde Et hanc traditionem facimus pro octo libris turonensium nobis a dictis abbate et conuentu traditis et persolutis in pecunia numerata et pro tribus peciis terre arabili quarum due site sunt in finagio de Cheuigneyo sancti Saluatoris prima que continet circa sex iornalia iuxta terram heredum Guidonis le tardinet et terram heredum Moingeti et Perrini Chappey secunda que continet dimidium iornale iuxta terram heredum Perrini Cournote de Cheuigneyo et terram heredum Perrini Chappey tertia uero sita est in finagio de Cutigneyo in loco dicto en uermanney iuxta terram Perroneti dou pasquier et terram Iohannis le bouheret et continet dimidium iornale que terre quicte sunt et libere pro sua recta decima et quas terras unacum dictis octo libris dicti religiosi nobis et nostris tradiderunt et perpetuo quittauerunt in recompensatione et remuneratione borde mansi et pertinenciarum predictarum quare de borda manso et pertinenciis predictis dictos religiosos et successores suos uos deuestiendo inuestimus tenore presencium corporaliter de eisdem Promittens pro nobis et nostris et quo supra nomine per iuramenta nostra propter hoc ad sancta Dei euangelia corporaliter data et sub obligatione omnium bonorum nostrorum presentium et futurorum quorumcumque bordam mansum et pertinencias predictas dictis religiosis et suis contra omnes perpetuo garantire et deffendere pacifice nostris propriis missionibus et expensis et contra tenorem presentium de cetero non uenire tacite uel apperte omni exceptione contraria in hoc facto cessante remota uolens nos compelli [] In quorum testimonium [] Actum in presencia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis mayori Richardi de Corcellis clerici iuris periti et Iohaneti Maignoti de Dyuione clerici testium ad hoc uocatorum et rogatorum anno et mense predictis