Charter Document - 05350072
Charter Number: | 05350072 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1346 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guillelmus permissione diuina lingonensis episcopus dilecto nobis in Christo curato de Thilicastro nostre lingonensis dyocesis salutem in Domino uiri boni et discreti prior et conuentus abbatie sancti Stephani dyuionensis nobis comquesti fuerunt quod cum curatus parochialis ecclesie de Gemellis teneatur eisdem in sexdecim libras turonensium racione cuiusdem annue pensionis et pro anno nuper preterito ut nobis asseruerunt quam ab antiquo in prefata ecclesia certis terminis et certatam recipere consueuerunt quamquidem sommam propter absenciam curati agentis in remotis deputatus ab eodem curato in eadem ecclesia de Gemellis eisdem religiosis soluere [] propter quod duplicauerunt nobis ut super hoc prouideremus de remedio opportuno Nos uero qui in talibus prouidere tenemur ignorantes ita esse sicut prefati religiosi nobis asseruerunt dilectum nostrum Stephanum de Lingonis clericum et curie nostre lingonensis tabellionem commissarium super hoc per nos deputatum ad dictam ecclesiam de Gemellis desernauimus se super premissis diligenter informaturum prout in talibus est fieri consuetum Quicquid diligenter informatione super hoc facta sciuit et reperit per fidedignos ut nobis retulit dictum curatum teneri dictis religiosis in prefatam formam ut premittitur et esse in eorum possessione et per tale et tantum tempus quod hominis memoria non existat in contrarium Quod circa auctoritate nostra et presencium tenore uobis curato prelibato committimus et mandamus quatinus ad predictum locum de Gemellis seu ad alia loca in quibus expedierit personaliter accedatis fructus et redditus ipsius ecclesie presentes si extant in [] dicti debiti uel facturos usque ad predictam sommam in dictorum religiosorum solucionem executetis mandantes omnibus subdictis nostris non subdictos rogantes ut uobis in predicta executione faciente uobis pereant cum effectu Datum Dyuione uicesima die mensis maii anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo sexto