Charter Document - 05350069

Charter Document - 05350069


Charter Number: 05350069
Cartulary Title: Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1346
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen anno incarnacionis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo sexto uicesima nona die mensis aprilis ego Hugo li moutenoz [] notum facio uniuersis et ego facio permutacionem perpetuam et excambium perpetuum cum religiosis uiris dominis et abbate et conuentu monasterii sancti Stephani dyuionensis in hunc modum uidelicet [] religiosi mihi et meis tradiderunt et deliberauerunt in hereditatem perpetuam ius quod ipsi religiosi habebant in prato quod dicitur prey bergent situm apud Cutigneyum scilicet [] percientem mecum trauerso item unam peciam terre continentem circa quinque quarteria retro mansum meum sitam iuxta terram Perrini Felemos hinc et qua predicta mihi et meis [] contra omnes Ego sponte scienter et prouide titulo permutacionis perpetue trado delibere in hereditatem perpetuam atque quicto pro me et meis eisdem religiosis pro se et [] ius quod habeo habere possum et debeo in prato dicto dou ueney sito in finagio de Cheuigneyo scilicet circa duas secturas cum dimidia prati et pertitum illud ius [] pratum meum de la fontayne continens tria quarteria uel circa item dictas les chanonees plurium peciarum terrarum mearum quas habeo supra stagnum dictorum [] dictus stagnus deuastauit et continent dicte chanonee circa unum iornale de quibus rebus me deuestio dictos religiosos et suos successores inuestio [] et teneor ex pacto et promitto pro me et per iuramentum meum propter hoc ad sancta Dei euangelia corporaliter data et sub obligacione omnium bonorum meorum [] eisdem religiosis et successoribus suis contra omnes perpetuo et firmiter garantire deffendere et in pace tenere meis propriis missionibus et expensis et contra [] tacite uel apperte omne exceptione contraria in hoc facto cessante et remota Uolens me compelli [] In quorum testimonium [] clerici notarii dyuionensis Uieneti Roussot de Fouchangiis et Perrini Lamberti de Cutigneyo testium ad hoc uocatorum anno et die predictis