Charter Document - 05350067

Charter Document - 05350067


Charter Number: 05350067
Cartulary Title: Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1345 - 1346
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quinto undecima die mensis marcii nos Guido dictus cournuez de Aqueductu et Melina eius uxor scilicet ego Melina de laude consensu auctoritate dicti mariti mei uniuersis notum facimus in ueritate quasi publice recognossimus confitemur et asserimus per iuramenta nostra quod nos efficaciter sumus obligati religioso uiro fratri Iohanni de Campo roberto canonico sacriste monasterii sancti Stephani dyuionense in duabus pintis olei nucum puri boni et mercabilis ad mensuram dyuionensem pertinentis sacristie dicti monasterii de annuo et perpetuo redditu que dicto sacriste a nobis annuatim soluende sunt et suis successoribus dictam sacristiam tenentibus ad festum Annunciationis dominice et que due pinte olei reddituales accesse et assignate sunt super omnia bona nostra generaliter Et quia uolumus bonam fidem agnoscere et dictam assignationem meliorare dictas duas pintas olei reddituales prefato sacriste et suis successoribus dictam sacristiam tenentibus assedimus et assignamus specialiter super quamdam domum nostram sitam apud Aqueductum iuxta domum heredum Roberti au cournu hinc et iuxta domum Andrieti Fuezausse inde et generaliter super omnia alia bona nostra uolentes et concedentes quod si continget quod absit in predicta solutione dicti olei redditus nos defficere infuturum dictus sacristria et sui successores tenentes dictam sacristiam ad dictam domum nostram et alia bona nostra pro quolibet deffectu recurrat seu recurrant recurrere possint et debeant fructus et exitus ex eisdem nos totaliter faciendo quousque de dicto toto deffectu sibi fuerit ad plenum satisfactum Et est sciendum et per pactum inter nos et dictum sacristam deductum extitit concordatum quod domum predictam in dictis assessione et assignatione contentam et uendere seu alienare non poterimus nec debebimus nisi de uoluntate licencia ac beneplacito dicti sacriste aut successorum suorum dictam sacristiam tenentum Promictentes pro nobis et nostris heredibus auctoritate qua supra per iuramenta nostra data propter hoc ad sancta Dei euangelia et sub expressa obligatione omnium singulorum bonorum nostrorum quorumcunque predicta omnia et singula firmiter tenere facere et adumplere et non contra uenire quoquomodo tacite uel apperte Et ad premissa tenenda uolumus nos compelli [] In quorum testimonium [] Actum in presencia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis Peroneti Mousceron maioris de Aqueductu et Iacobi le uillerandet loci testium ad hoc uocatorum et rogatorum anno die et mense predictis