Charter Document - 05350055

Charter Document - 05350055


Charter Number: 05350055
Cartulary Title: Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1345
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis presentes litteras inspecturis officialis lingonensis salutem in Domino noueritis quod in presencia Hueti Olearii de Salone Capella clerici tabellionis nostri iurati cui quantum ad hoc et maiora commisimus uices nostras propter hoc personaliter constitutus Philippus Bourrelerius de Dyuione et Ysabellis eius uxor recognouerunt et publice confessi sunt se ad censam retinuisse ad uitam ipsorum et superuenientis ex ipsis a religiosis uiris priore et conuentu monasterii sancti Stephani dyuionensis quandam domum ispsorum religiosorum acquisitam a Pereneto Camusii de Dyuione et Clarota eius uxore dum uiuebant sitamque Dyuione in uico sancti Michaelis iuxta domum heredum magistri Laurencii hinc et domum dicti Philippi inde scilicet singulis annuis pro quadraginta solidis monete currentis ad panem et uinum in uilla dyuionense tempore cuiuslibet pagamenti quos quadraginta solidos dicte monete promiserunt dicti coniuges per iuramenta sua data ad sancta Dei euangelia et sub obligatione omnium bonorum suorum quorumcumque reddere et soluere quolibet anno ad uitam ipsorum coniugum et superuiuentis eorumdem dictis religiosis ad terminos qui secuntur scilicet medietatem ad festum natiuitatis Domini et aliam medietatem ad festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste uolentes et concedentes dicti coniuges quod si ipsi aut superuiuens ex ipsis in solutione dictorum quadraginta solidorum dicte monete quod absit defficerint seu deffecerit quod dicti religiosi ad dictam domum recurrere possint tanquam ad rem suam propriam sine reclamacione alicuius inscitere seu fori eamque tenere et possidere exitus suos faciendo quousque de dicto deffectu fuerunt omnino satisfacti Et est actum quod dicti coniuges et superuiuens ex ipsis ipsam domum manutenere tenentur de omnibus necessariis ad eandem suis missibus et expensis quandiu uitam duxerunt in humanis et post eorum decessum dicta domus unacum meliorationibus suis si quod fuit ad dictos religiosos pacifice reuertetur supponentes dicti coniuges se heredes suos ac omnia bona sua quantum ad hoc iuridicione curie lingonensis ac onnus alterius curie cuiuscunque ecclesiastice uel secularis cuibus sit actis dictus iuratus noster nomine nostro dictos coniuges condempnare uiua uoce monuit ad tenendum et adumplendum predicta prout sunt superius expressa et diuisa alioquin nos ipsos ex tunc inscriptis excommunicacionis monitione alia non premissa in cuius rei testimonium ad relationem dicti iurati nostri sigillum curie lingonensis presentibus litteris duximus apponi Actum presentibus Regnaudo de Salinis clerico et Stephano filio Uautheri Barberii testibus ad hoc uocatis die ueneris post festum exaltationis sancte crucis Anno Domini MCCC quadragesimo quinto