Charter Document - 05350050

Charter Document - 05350050


Charter Number: 05350050
Cartulary Title: Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Purchase
Date: 1344 - 1345
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo quarto mense ianuarii die festi circoncisionis Domini ego Girardus dictus li bouillerez de Coucheyo non deceptus nec coactus sed scienter sponte et prouide ac pro mea euidenti utilitate uendo cedo atque perpetuo quito Iohanni de Longa curia maiori de Coucheyo et uxori et suis quamdam peciam terre sitam in finagio de Coucheyo es longes peces iuxta terram domini Iohannis Pitois militis hinc et terram dicti emptoris inde precio triginta soludorum turonensium paruorum fortium michi a dicto emptore solutorum traditorum et deliberatorum et de quibus me teneo ab eodem plenarie pro pagato propter quod de predicta pecia terre me penitus deuestio dictosque coniuges corporaliter inuestio de eadem Promictens per iuramentum meum super sancta Dei euangelia corporaliter dictum et sub obligatione omnium bonorum meorum mobilium et immobilium presentium et futurorum dictam peciam terre dictis coniugibus et suis liberis pro decima uno pintatio olei et quindecim soludis dyuionensium annui et perpetui census anno quolibet abbati et connuentui sancti Stephani de Dyuione persoluendi contra omnes perpetuo garantire et in pace tenere ac etiam contra tenorem presencium decetero non uenire per me uel per alium tacite uel aperte omnibus exceptionibus totius iuris et facti que contra tenorem presentium possent obici renunciando in hoc facto Uolens me compelli [] In quorum testimonium [] Actum in presentia Vincenty de Fixino clerici coadiutoris Symoneti Iudei notarii Roure Mathei de Roura super Albam clerici et Gileti filii Iohannis de Longa curia testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis