Charter Document - 05350033
Charter Number: | 05350033 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1343 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo tertio mense Augusti Ego Humbertus filius quondam Othenin de Uarangiis domicelli nostum facio uniuersis quod ego sponte et prouide partitus sum perpetuo penitus et diuisus a Iohanne et Perrino fratribus meis liberis quod defuncti Othenin predicti in omnibus bonis paternis maternis et acquisitis tam mobilis quam immobilis que iuxta me et dictos fratres meos ante tempus confectionis presentium litterarum erant aut esse poterant communia uel debebant et de quibus bonis quibus predictis perpetuo habeo et imparto pro parte seu portione me in eisdem contingente omnia bona quacumque sint qua ego et dicti fratres mei tam coniunctim quam diuisim habemus habere possumus et debemus in uilla finagio et teritorio de campanis supra Uingenam tam in terris pratis domibus mansis agris ortis censiuis furnis molendinis quam in omnibus aliis rebus quibuscumque et quocumque nomine censeantur Quare ego quicto perpetuo penitus et absoluo dictos fratres meos et eorum heredes de omnibus pertagiis et diuisionibus Nichil iuris in bonis quibuscumque qua dicti fratres mei in presenti tenent habent et possident ac acquirere poterunt in futurum decetero retinendo et est actum inter nos et dictos fratres meos quod dictus Iohannes debet et tenet soluere omnia debita que ego et dicti fratres mei debemus seu debere possumus quacumque causa seu ratione tam in bonis quam extra ipsius Iohannis propriis sumptibus et expensis Et propter hoc ego quicto pro me et meis heredibus perpetuo penitus et remitto prefatis Iohanni et Perrino fratribus meis ac eorum heredibus totum residum bonorum paternorum maternorum et acquisitorum predictorum hec autem predicta omnia et singula prout superius sunt expressa et diuisa teneor ex pacto et promitto per iuramenta mea super sancta Dei evangelia corporaliter prestita et sub obligatione omnium bonorum meorum firmiter tenere adimplere ac inuiolabiliter obseruare et contra tenorem presentium litterarum non uenire decetero tacite uel apperte Uolens me compelli ad premissendas tenendas quasi ex re adiudicata [] In quorum testimonium [] Actum in presentia Iohannis Fabri de Fauorneyo clerici coadiutoris Symoneti Iudei notarii de Roura et Iohannis Ennequin et Iohannis Deme de Roura testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis