Charter Document - 05350031

Charter Document - 05350031


Charter Number: 05350031
Cartulary Title: Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1343
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo tercio mense iulio ego Guillemeta de Annona Diuioni commorans notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ego ad censam annuam retineo ad uitam meam dumtaxat a religiosis uiris priore et conuentu sancti Stephani dyuionensis unam cameram anteriorem streuiam de subtus sitam unacum cameris contiguis de grosso predicte camere prout se ingerunt a uico anteriori usque ad domos liberorum Galteri poissenerii de Diuione et sunt resiste de pertinenciis cuiusdam domus religiosorum site Diuioni ante domum de corueya iuxta locum communem qui dicitur li monnoye partitur cum dictis religiosis et hanc retencionem facio precio uiginti quatuor solidorum censualum monete curentis apud Diuionem ad uenditionem panis et uini tempore solutionis eorumdem quolibet anno quos uiginti quatuor solidos teneor ex pacto et promicto per iuramentum meum datum ad sancta Dei euangelia et sub obligatione omnium bonorum meorum quorumcumque reddere et soluere dictis religiosis quandiu uixero in humanis dumtaxat decetero quolibet anno ad dominicam bordarum et incipiet prima solutio eorumdem ad dictam dominicam proximo uenturam Teneor quod et promicto sub iuramento et obligatione predictis predicta a me sit retenta quandiu uixero manutenere de omnibus necessariis ad eadem bene et sufficiente nisi ignis incendis absque culpa mea ipsam destrueret et est sciendum et inter me et dictos religiosos extitit concordatum quod si paries existens inter cameram primodictam et domum dictorum religiosorum indigeat reparacione missiones reparationis per medium fient et persoluentur Uolens me ad premissorum obseruantiam compelli [] In quorum testimonium [] Actum in presentia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis Iohannis dicti obelot et Peroneti clarambaudi de Dyuione clericorum testium ad hoc vocatorum et rogatorum anno et mense predictis