Charter Document - 05350024

Charter Document - 05350024


Charter Number: 05350024
Cartulary Title: Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1343
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo tertio mense aprilis nos Bertherus harmites de Marcenneyo in montana et Iehanna eius uxor notum facimus uniuersis quod nos scilicet ego dicta Iehanna de laude consensu et auctoritate dicti Bertheri mariti mei uendimus et concedimus Odoonete relicte Renaudi le gauthier de Dyuione quinque solidos annui et perpetui redditus ad monetam communiter currentem tempore solutionis eorumdem et hanc uenditionem facimus precio sexaginta solidorum monete nunc currentis nobis a dicta emptore in bona pecunia soluta de quibus ab ipsa tenemus nos pro pagatis penitus et contentus Quosquid quinque solidos annuales dicte monete tenemur ex pacto et promictimus per iuramenta nostra data super sancta Dei euangelia et sub obligatione omnium bonorum nostrorum quorumcumque reddere et soluere dicte Odonete aut eius dicto mandato lator presentium decetero quolibet anno ad festum omnium sanctorum et incipiet prima solutio ad dictum festum proximo uenturo Pro quibus melius adumplendis assedemus et assignamus dicte Odoonete et suis dictos quinque solidos reddituales super omnia bona nostra et specialiter super unam peciam uinee continentem tres operatas sitam in finagio de Marcennayo en la Uaux iuxta uineam liberorum Hugonis Gause hinc et uineam Iohanis Drugeon inde item super unam peciam terre sitam in dicto finagio en ormaux iuxta uineam Symonis Francois hinc et uineam Costeneti Sigaul inde ad que bona si nos in solucione dicti annui redditus modo premisso facienda defficere contingerit quod absit uolumus et concedimus quod dicta emptrix et sui auctoritate sua propria recurrat seu recurrant teneant et possideant fructus ex eisdem suos faciendo quousque de toto deffectu sibi extiterit integre satisfactum Renuncians in hoc facto ex certa sciencia omni deceptioni et circonuentioni exceptioni dicte uenditione uon legictime facere dicti quod precii non habiti et non recepti et omnibus aliis exceptionibus barris et cauillationibus tam iuris quam facti que contra tenorem presentium possent dicti decetero uel opponi iurique dicenti generalem renunciacionem non ualere Et ad premissa tenenda uolumus nos compelli [] In quorum testimonium [] Actum in presentia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis Iohannis Perrot et Guidonis Cosseneti de Dyuione clericorum testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis