Charter Document - 05350015

Charter Document - 05350015


Charter Number: 05350015
Cartulary Title: Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1342
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo CCC quadragesimo secundo mense iully nos Perrinus dictus petiz de Dyuione poterius cupreorum et Hugueta eius uxor notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos ad uitam nostram et ex nobis superuiuens retinemus ad censam dum taxat a religiosis uiris priore et conuentu monasterii sancti Stephani dyuionensis quandam domum cum manso retro sito sitam apud Dyuionem in uico monialium de Tardo iuxta domum dicte la bigeoise hinc et iuxta domum Peronete de Maalain inde et hanc retencionem facimus pro duodecim solidis turonensium paruorum a nobis et superuiuente nostrum eisdem religiosis annoquolibet persoluendis ad terminis qui sequuntur uidelicet medietatem ad festum natiuitatis Domini et aliam medietatem ad festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste unacum dampnis omnibus que propter deffectum solutionis predictorum duodecim solidorum statutis terminis non solutorum dicti religiosi se dixerunt recurrisse fecisse aut eciam sustinuisse tenemur eciam ex pacto et promittimus per iuramenta nostra super sancta Dei euangelia data bene et sufficienter manutenere domum predictam de omnibus necessariis ad eandem et per premissis omnibus et singulis melius adumplendis obligamus dictis religiosis generaliter omnia bona nostra et specialiter domum predictam ad quam domum uolumus et concedimus quod si nos aut superuiuens nostrum defficere quod absit in premissis seu in aliquo eorumdem quod dicti religiosi auctoritate sua propria recurrant eamque teneant et possideant fructus et exitus ex eadem suos totaliter faciendo quousque de toto deffectu premissorum sibi extiterit plenarie satisfactum Renunciantes in hoc facto omnibus exceptionibus racionibus et allegacionibus totius iuris et facti que contra tenorem presencium litterarum possent obici siue dici iurique generalem renunciationem reprobanti Ad quorum obseruantiam uolumus nos compelli [] In quorum testimonium [] Actum in presencia Hugonis Poisseneti clerici notarii Dyuionis Humbeloti uirtuosi de Dyuione Johannis de Acceyo Dyuioni comorantis clericorum testium ad hoc uocatorum et rogatorum