Charter Document - 05350010
Charter Number: | 05350010 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1342 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo secundo quarta decima die mensis aprilis Nos fratres Petrus sancti Benigni et Renaudus sancti Stephani dyuionensis lingonensis diocesis monasteriorum abbates eorumdemque locorum conuentus notum facimus uniuersis presentibus et futuris quod cum monasteria nostra predicta quamuis per predecessores nostros multiplicis fraternitatis uinclo sint coniuncta tamen propter lites et controuersias quas hactenus inimicus homo seminauit inter nos grauia sustinuerint incommoda multaque pericula et scandala nobis tam in personis quam in rebus exinde prouenerint et grauiora uerisimiliter imposterum timentur et specialiter super discordia que uertebatur inter nos patres predictos super exclusis que sunt subtus pontem Hoscare de Dyuione inter molendina dicti pontis que molendina sunt nostrorum dictorum religiosorum sancti Benigni et molendina que sunt subtus dictas exclusas que sunt nostrorum religiosorum sancti Stephani ac etiam super piscatura bissi existentis a dictis exclusis usque ad molendinam Bernardi quod est nostrorum dictorum religiosorum sancti Stephani Tandem bonis uiris mediantibus inter nos extitit amicabiliter concordatum ordinatum et transactum uidelicet quod nos abbas et conuentus monasterii sancti Stephani predicti confitemur et recognoscimus nos nullum ius piscandi in bisso existenti inter supradictas exclusas et molendina nostra que dicuntur molendina Bernardi nec alibi quocumque loco fuerit in ripparia Hoscare supradicta saluo nobis et retento quod si homines communie Dyuionis contra dictos religiosos sancti Benigni per sententiam seu concordiam ius aliquod piscandi in dicta riparia suo nomine obtigerit nos eodem iure piscandi uti poterimus sicut ceteri homines communie supradicte in bisso uero predicto existenti a meta posita in capite superiori dictarum exclusarum usque ad metam positam supra batatorium Nos abbas et conuentus sancti Benigni piscari non poterimus ala naaisse neque ala ionchie neque etiam baumoier piscari uero poterimus cum quibuscumque aliis uoluerimus instrumentis adicta uero posita meta super batatorium usque ad metam positam super molendina sancti Stephani nos predicti abbates et conuentus piscari non poterimus per nos uel per alium ullo modo nisi de nostro unanimi consensu et continentur quatuor uigenti tesie rapinales inter dictas metas scilicet sexaginta a parte superiori molendinorum et uigenti a parte inferiori sede dictorum molendinorum minime computata in qua neutra pars poterit piscari seu aliquod tendere instrumentum a dicta uero meta que est subtus molendinum sancti Stephani usque ad aliam metam positam supra molendina Bernardi Nos abbas et conuentus sancti Benigni piscari poterimus et facere piscari cum omnihus instrumentis Et nos abbas et conuentus sancti Stephani piscari non poterimus nec debebimus ad eadem uero meta positas supra molendina Bernardi usque ad metam positam subtus molendinum Bernardi nos abbates et conuentus predicti per nos uel per alium piscari non poterimus nisi de unanimi consensu nostro processerit ac etiam uoluntate et continentur tringinta tesie rapinales inter dictas metas tresdecim a parte superiori et decem et septem a parte inferiori sede dictorum molendinorum minime computata in qua neutra pars similiter poterit piscari seu aliquod tendere instrumentum si autem homines dicte communie aliquam piscariam obtinerent per sententiam uel per concordiam in dictis locis a nobis partibus exceptis nos abbates et conuentus predicti per nos uel per alium piscari poterimus in dictis locis eodem modo quo dicti homines communie piscarentur super exclusis ante predictis inter nos abbates et conuentus predictos concordatum ordinatum et transactum est in hunc modum uidelicet quod nos abbas et conuentus sancti Benigni mansum nostrum quem habemus contiguum mansi sancti Stephani ex una parte et exclusis predictis ex altera et qui protenditur usque ad metam positam inter dictum mansum sancti Stephani et de quo erat inter nos partes predictas dissensionis materia super facto dictarum exclusarum tradimus concedimus et quictamus dictis religiosis sancti Stephani perpetuo tenendum et possidendum ab eisdem pro onere dicti mansi ad quod tenetur fratribusque hospitalis sancti Spiritus in dicto uero manso nihil plantare edificare poterimus nos abbates et conuentus sancti Stephani nisi bladum legumina paruos aut tallos nec ipsum mansum forciare poterimus nec fulcire Itemque excluse seu calciate eorumdem que sunt inter metas seu lapides altitudinem exclusarum de nouo refectarum designantes erunt perpetuo et remanebunt in statu et altitudine in quo nunc sunt inualate seu limitate secundum metas positas a capite dictarum exclusarum usque ad finem earumdem et secundum metas positas in pasquerio iuxta cursum aque ex parte mansi cistertii Si uero exclusas seu calciatas predictas infra dictas metas seu mansum predictum qui fuit dictorum religiosorum sancti Benigni in toto uel in parte casu quocumque dirui rumppi demolliri seu deteriorari contingerit per nos religiosos sancti Stephani ad statum debitum reducentur et inuellabuntur ad punctum et altitudinem metarum predictarum et dictus mansus pro parte qua rumpetur per nos religiosos sancti Stephani reducetur in exclusis ad niuellum pendentem aliarum exclusarum Quantum autem ad aliam partem que est extra metas predictas nihil intendimus mutare sed si rumpatur ad statum antiquum in quo nunc sunt reducentur Actum est etiam quod si bissum a capite superiori exclusarum usque ad quarrenam que est de subtus dictas exclusas impleri contingat in totum uel in parte qua excluse non sunt altiores bisso per mensuram dimidii pedis ad manum nos abbas et conuentus sancti Stephani quolibet anno intra festum Pentecostes et festum beati Remigii tenemur ipsum bissum de rippa in rippam a dicto capite dictarum exclusarum usque ad quarrenam predictam mundare seu crosare et ad talem statum reducere ut sit bassior in qualibet sui parte ad niuellum exclusarum saltem permensuram dimidii pedis ad manum ad niuellum pendentem nec ultra cauare tenebimur nisi de nostra processerit uoluntate Item actum et concordatum est inter nos partes predictas quod neutra pars nostrarum partium predictarum saisinam aut possessionem possit acquirere seu etiam allegare contra predicta uel aliqua premissorum Hec autem omnia et singula supradicta nos partes predicte et quelibet nostrarum prout se tangit promictimus pro nobis et successoribus nostris bona fide et sub uoto religionum nostrarum et sub obligatione omnium bonorum nostrorum et dictorum monasteriorum nostrorum temporalium tenere et inuiolabiliter obseruare et non contra facere dicere uel uenire tacite uel expresse nec contrauenienti seu contrauenire uolenti in aliquo consentire in futurum Renunciantes in hoc facto ex certa scientia sub fide voto et obligatione predictis pro nobis et successoribus nostris exceptionibus doli mali lesionis et circonuenentionis concordie ordinationis et transactionis predictarum ut dictum est legitime non factarum conditioni sine causa uel ex iniusta causa omnis appellationis remedio utrique iuri canonico et ciuili consuetudinarum et statuto fori et cleri privilegio beneficio restitutionis in integrum canonice et attentice hoc ius porrectum iuridicenti plus ualere quod agitur quam limitare concipitur omnibusque priuilegiis gratiis et litteris a sede apostolica imperiali regali et quauis alia sede uel curia in fauorem cuiuslibet nostrorum monasteriorum indultis et quomodolibet indulgendis nec non omnibus et singulis actionibus exceptionibus et rationibus quas pro enumeratis haberi uolumus et expressis cum per nos steterit quominus omnes alie et singule specialiter sint expresse que nobis partibus aut alteri nostrarum partium aut successoribus nostris adueniendum contra premissa uel aliquod de premissis possent aliquatenus competere uel prodesse et precipue iuridicenti generalem renunciationem non ualere Et ad premissorum obseruantiam nos partes predicte et quelibet nostrarum partium uolumus nos compelli [] cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et successores nostros In quorum testimonium litteris istis et consimilibus de uerbo ad uerbum duplicatis sigillum dicte curie una cum sigillis nostris rogauimus et obtinuimus apponi Actum in presentia Hugonis Poisseneti de Dyuione clerici notarii dicti loci Ioannis Rateti de Besua clerici Dyuione commorantis et Ioannis Cultilerii de dicto Dyuione testium ad hoc uocatorum et rogatorum anno et die predictis