Charter Document - 05350007

Charter Document - 05350007


Charter Number: 05350007
Cartulary Title: Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1341
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis dominice millesimo trecentesimo quadragesimo primo sextadecima die mensis iunii ego Perrinus filius dicti Perreneti de Alta uilla a dicto patre meo quo ad hoc emancipatus et extra omnem aueriam positus non deceptus non coactus non ui non dolo uel metu ad hoc indultus ymo spontaneus et prouisus notum facio uniuersis quod cum reuerandus in Christo pater frater Poincerdus abbas monasterii sancti Stephani Dyuionis michi in hereditatem perpetuam dederit cessauerit et quittauerit in amasagium pro chauancia mea melius habenda quemdem mansum ad dictum monasterium spectantem qui fuit au Champenet situm apud Altam uillam ante templum iuxta cismiterium hinc et iuxta uiam publicam inde Ego uero confiteor et recognosco me esse hominem taillabilem et explectabilem predicti monasterii et religiosorum eiusdem et esse illius eiusdem conditionis cuius sunt alii homines dicti monasterri de Alta uilla Promittens per iuramentum meum super sancta Dei euangelia corporaliter prestitum factum huiusmodi firmiter tenere et inuiolabiliter obseruare et non contra de cetera facere uel uenire et ad hoc obligo me heredesque meos et omnia bona mea omnibus exceptionibus et rationibus iuris et facti omni deceptioni et lesioni in factum condicioni sine causa omnis auerie et tutele omni iuri canonico et ciuili et iuri dicenti generalem renunciationem non ualere per meum iuramentum renuncians in hoc facto Ad quorum obseruantiam uolo me compelli [] In cuius rei testimonium [] Actum in presentia Hugonis Poisseneti clerici notarii dyuionensis domini Bertrandi de Edua curati de Cancellis et Odeti le stestiet de Alta uilla testium ad hoc uocatorum et rogatorum anno et die predictis