Charter Document - 05350001
Charter Number: | 05350001 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1340 - 1341 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis presentes litteras inspecturis officialis lingonensis salutem in Domino Noueritis quod anno Domini currente millesimo trecentesimo quadragesimo die martis post octabas feste purificationis beate Marie uirginis in presentia dilecti et fidelis iurati nostri Johannis Cutilery de Dyuione clerici tabellionis nostri iurati et testium subscriptorum apud Dyuionem lingonensis dyocesis uenerabili in Christo patre fratre Ponczardo abbate monasterii sancti Stephani Dyuionis ex una parte et Symone de Challeyo scutiffero ex altera in dicto monasterio scilicet in loigiis dicti abbatis personaliter constitutis Prefatus Symon spontanee recognovit se tenere in feodum nomine uxoris sue a predicto abbate prata que ipse Symon nomine uxoris sue tenet habet et possidet in insula finagii de Genleyo que sita sunt iuxta prata predicti abbatis et de dictis pratis tanquam de feodo dicti monasterii moventibus idem Symon tanquam vassallus et homo dicti abbatis nomine dicti monasterii fidelitatem et homagium dicti abbatis ad oris osculum ut moris est intravit eidem abbati fidelitatem propter hoc promittendo Quibus sic actis dictus abbas super hiis a dicto iurato nostro sibi petiit fieri publicum instrumentum sigillo curie lingonensis sigillandum In cuius rei testimonium ad relationem dicti tabellionis nostri Cui quantum ad hoc ex maiora fidem plenarie adhibemus et commisimus uices nostras sigillum curie lingonensis presentibus litteris duximus apponendum Actum presentibus Johanne Pestot de Stabulis et Amieto de Maases scutiffere testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis Anno die et loco quibus supra