Charter Document - 05340069

Charter Document - 05340069


Charter Number: 05340069
Cartulary Title: Essai sur la fidéjussion dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1321 à 1332.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1331
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Vniuersis presentes litteras jnspecturis officialis lingonensis salutem in domino Noueritis quod in presentia dominici Curtilerii de Dyuione clerici tabellionis nostri jurati cui quantum ad hoc et maiora commisimus vices nostras propter hoc personaliter constitut quod Perrellus de Geureho Dyuione commoransi clericus sponte et prouide recognouit et confessus est se esse hominem religiosorum virorum abbatis et conuentus monasterii Sancti Stephani dyuionensis videlicet pro vna libra cere annui redditus qua libra cera[] idem Perrellus per juramentum suum ad sancta Dei euuangelia datum et sub obligatione omnium bonorum suorum [] et soluere dictis religiosis anno quolibet quandiu idem Perrellus vita duxit in humanis ad festum omnium sanctorum [] idem Perrellus et subiciones sicut omnia bona sua quantum ad hoc iuridictioni curie lingonensis absque reclamat [] curie dictus iuratus noster nomine nostro dictum Perrellum condempnauit et viua voce [] ad reddendum et soluendum dictis religiosis dictam libram cere ad terminum supradictum alioquin nos [] scriptos executionis monitione alia nostra premissa In cuius rei testimonii [] Actum presentibus Johanne Bouchiote presbitero et Done de Amoiseyo fratre domus hospitalium [] testibus ad hoc vocatis die lune ante dominicam Bordarum anno domini millesimo CCC tricesimo primo Dominicus Curtilerii jta est