Charter Document - 05340052
Charter Number: | 05340052 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur la fidéjussion dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1321 à 1332. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1329 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum rex bailliuo senonense vel eius locum tenente salutem Religiosi [] abbas et conuentus monasterii Sancti Stephani diuionensis nobis grauit conquerendo monstrauit quod cum imponens eis quod in quingentis floreins auxi de Florencia nobis tenentur in quibus tempore captionis templariorum erant ipsis templarus obligati non facta fide de obligacione licet ab eis fueris super hoc pluries et cum instancia requisitus Et non obstante eciam quod ipsi religiosi bonas et efficaces raciones habeant quare dictum debitum soluere non tenentur Illud ab eis exigere interis ipsos quod pro dicto debito compelli facis in eorum per iudicium et iniuste et dictas raciones allegare et proponere volentes eos ad hoc admittere recusans Quocirca tibi presente auctoritate mandamus quatenus si est ita et de dicta obligatione non constet per litteras instrumenta aut ab legitime a compulsione predicta penitus desistas ipsos quod religiosos in dictis suis racionibus audias et eis auditis eisdem super premissis exhibeas vocatum evocandi iusticie complementum Interim vero bona dictorum religiosorum de mandato tuo propter hoc capta vel saisita eisdem recordi facias sub ydonea cautione Datum Vicennam die secunda ianuarii anno domini MCCC vicesimo nono