Charter Document - 05340047

Charter Document - 05340047


Charter Number: 05340047
Cartulary Title: Essai sur la fidéjussion dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1321 à 1332.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1328
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem millesimo trecentesimo vicesimo octauo mense aprilis post pascha ego Ysabellis relicta Hugonis Belfemme de Dyuione notum facio vniuersis tam presentibus quam futuris quod ego vendo pro me et meis heredibus ac jmperpetuum quitto Guioto de Geureho retectori moranti apud Dyuionem et Jeannehete eius vxori pro se et eorum heredibus quandam domum cum eius fundo manso et pertinentiis sitam apud Dyuionem in vico calido iuxta domum Galtheri Marie de Dyuione ex vna parte et iuxta domum Estieneti Nouherete ex parte altera Saluis tamen michi et meis heredibus super dictas res venditas sex solidis censualibus monete communiter currentis pro tempore michi aut meis heredibus annuatim in octabis festi omnium sanctorum persoluendis Hanc autem venditionem facio precio viginti librarum turonensium michi a dictis emptoribus solutarum et de quibus me teneo plenarie pro pagata Quare teneor ex pacto et promitto pro me et meis heredibus per juramentum meum super sancta Dei euuangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum meorum predictas res a meut predicitur venditas prefatis emptoribus et eorum heredibus libere pro dictis sex solidis michi aut heredibus meis vt predicitur anno quolibet persoluendis Item et pro decem et octo denariis anno quolibet dyuionense persoluendis necnon et pro censu ad perticham contra omnes perpetuo garantire et in me littis onus suscipere eamdemque deffendere meis propriis sumptibus si qui calumpniatores quod absit apparerent quancito quociens et quacunque parte littis super hoc fuero requisita necnon facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari Quo facto nos coniuges predicti emptores res predictas nobis ut supra dictum est venditas damus cedimus et quittamus donatione irreuocabili facta inter viuos Marione sororis mee Jeannehete emptricis predicte vxorique Villermeti le Bobiner de Dyuione in dotem seu maritagium Promittentes pro nobis et nostris heredibus per juramenta nostra super sancta Dei euuangelia corporaliter prestita contra dictam venditionem non facere vel venire pro nobis vel per alium tacite vel apperte Omnibus exceptionibus juris et facti super hoc cessantibus penitus et remotis Et ad premissa tenenda volumus nos videlicet ego Ysabellis venditrix predicta et nos coniuges predicti compelli quasi ex re adiudicata [] In quorum testimonium [] Actum in presencia Johannis Piquardi clerici coadiutoris Johannis Rateti notarii dyuionensis domini Guillermi Lore decani capelle diuitum de dicto Dyuione et Moneti de Arceone clerici testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis