Charter Document - 05340024
Charter Number: | 05340024 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur la fidéjussion dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1321 à 1332. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1324 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem millesimo trecentesimo vicesimo quarto mense augusti nos Andreas dictus Pie de Porc burgensis dyuionensis Juhanneta eius vxor Matheus filius dicti Andree et Maria vxor eiusdem Mathei notum facimus vniuersis presentes litteras jnspecturis quod nos prouida deliberatione et tractatu diligenti super hoc perhabitis non vi non dolo non metu super hoc ducti nec in aliquo circonuenti ymo sponte et prouide vendimus quilibet nostrum insolidum penitus et quittamus Johanni filio Perrelli Bourioise de Dyuione receptori domini ducis Burgundie pro se et eius heredibus quatuor libratas terre ad monetam bonorum turonensium annui et perpetui redditus seu census precio videlicet quadraginta librarum turonensium predictorum nobis a dicto emptore solutarum et de quibus tenemus nos plenarie pro pagatos quas quidem quatuor libratas terre ad dictam monetam tenemur ex pacto et promittemus quibus nostrum insolidum per juramenta nostra super sancta dei euuangelia corporaliter prestita et sub obligatione omnium bonorum nostrorum reddere et soluere dicto emptore vel eius heredibus de cetero annuatum perpetuo Die vigilia festi Natiuitatis beati Johannis Baptiste sub pena duorum solidorum dicte monete in qua volumus nos et heredes nostros tenere dicto emptori et eius heredibus pro qualibet ebdomada quamdiu debebuntur dicte quatuor librate terre vltimum terminum supradictum et si forte nos vel nostros heredes in solutione dicti annui redditus vt dictum est facienda omnia dampna omnes expenses missionis ve et totius interesse qui et quas occasione deffectus nostri dictus emptor vel eius heredes per suum simplex juramentum se dixerit vel dixerint incurrisse tenebimur ex tunc eidem vel eisdem pacifice resarcire Dictasque quatuor libratas terre ad dictam monetam vna cum pena predicta assidemus et assignamus prefato emptori et eius heredibus supra quandam domum cum eius fundo manso pertinenciis et appendiciis jtem et supra stallum seu bannum ante dictam domum existens super quo carnes vendere consueuimus que domus sita est apud Dyuionem in vico Comitis iuxta domum que fuit Mathei Candelarii et iuxta voleriam mei Andree predicti Volentes nos predicti venditores et expresse concedentes quod nisi dicte quatuor librate terre modo premisso fuerint persolute quod dictus emptor aut eius heredes ad predicta in dictis assessione et assignatione contenta auctoritate sua propria tanquam ad rem suam propriam recurrat vel recurrant sine reclamatione alterius curie seu judicis eaque teneat vel teneant possideat vel possideant fructus redditus et exitus suos faciendo ex eisdem quousque super dicto deffectu et pena predicta ac de omnibus et singulis dampnis occasione dicti deffectus nostri habitis eidem emptori aut eius heredibus ad plenius fuerit satisfactum Renunciamus si quid in hoc facto ex certa sciencia pro nobis et nostris heredibus sub prestitis juramentis exceptionibus venditionis predicte legitime non facte dictarumque quadraginta librarum non habitarum non receptarum et non numeratarum spei future numerationis receptionis et habicionis deceptionis in aliquo omnis juri in fauorem mulierum introducto ac omnibus aliis exceptionibus rationibus et allegationibus tocius juris et facti que contra tenorem presentium possent obici seu dici et specialiter juri dicenti generalem renunciationem non valere Et ad premissa [] In quorum testimonium [] Actum in presencia Johannis Piquardi clerici coadiutoris Johannis Rateti notarii dyuionensis Humbeleti Poisseneti et Perroneti Dadot clericorum ac Monini Pitoul de Dyuione testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis