Charter Document - 05340013

Charter Document - 05340013


Charter Number: 05340013
Cartulary Title: Essai sur la fidéjussion dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1321 à 1332.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1323
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem MCCC vicesimo tertio mense marcii ante pascha nos Johannes Perrinus et Henricus liberi Othonini de Verrangiis domicelli notum facimus vniuersis quod nos sponte et prouide considerata in hoc vtilitate nostra et commodo euidenti tam nomine nostro et pro nobis quam nomine Humberti fratri nostri et pro ipso partiti singuli penitus et diuisi a predicto patre nostro jn omnibus bonis mobilibus et jmmobilibus et omnibus aliis que inter nos omnium predictorum fratrum et predictum patrem nostrum fuerunt aut vnquam debuerunt esse communa in toto tempore retroacto et jmpartamus proportionibus nostris et proportione dicti Humberti bonorum predictorum omnia hereditagia que data fuerunt Dannone matre nostre in maritagium tam apud Verranges quam apud Champagnes de quibus omnibus predictis tenemus nos pro pagatos Quare quittamus jmperpetuum et emittamus pro nobis et nostris et pro dicto Humberto eidem Othonino et suis totum aliud residum bonorum predictorum et omnia bona que acquirere potuerit infuturum Promittentes pro nobis et nostris et pro dicto Humberto per juramenta nostra super sancta Dei euuangelia corporaliter prestita et sub obligatione omnium bonorum nostrorum predictum partagium et quictationem predictam predicto patre nostro tenere firmiter et contra predicta sine aliquod de predictis de cetero non venire nec contrauenienti consentire Conuenientes in hoc facto ex certa scientia omnibus exceptionibus et deffensionibus totius juris et facti que contra tenorem presentium litterarum possent obici seu dici et precipue jurisdicenti generalem renunciationem non valere Et volumus nos compelli [] In quorum testimonium [] Actum jn presentia Symoneti Judei notarii Roure Hugonis Zelebetis et Stephani generi quondam au Grasset de Verrangiis testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis