Charter Document - 05340011
Charter Number: | 05340011 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur la fidéjussion dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1321 à 1332. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1322 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini amen Anno incarnationis eiusdem MCCC vicesimo secundo mense octobris ego Thierricus de Thilicastro burgensis de Diuione notum facio vniuersis tam presentibus quam futuris quod ego prouida deliberatione super hec habita non vi non metu non dolo ad hoc inductus nec in aliquo circonuentus sed pro vtilitate et neccessitate meis super consideratis vendo et titulo pure perpetue perfecte ac irreuocabilis venditionis concedo pro me et meis heredibus religiosis viris priori et conuentui monasterii sancti Stephani dyuionensis quatuor libratas terre ad monetam diuionensem quas assideo et assigno pro se et eorum successoribus super quandam domum cum manso curtili platea torculari celario pertinenciisque et appendentiis ipsius domus vniuersis que omnia sita sunt Diuione in vico Es Channex iuxta domum burgensis Pelliparii et domum que fuit Belote la Vullere et se ingerit vsque ad domum dictorum religiosorum que fuit Regnaudi Bec doie Item vendo una cum predictis venditis et quicto in perpetuum prefatis religiosis pro se et suis successoribus latitudinem vnius pedis cum dimidio ad manum de terra mea mansi mei quem habeo iuxta domum dictorum religiosorum et se extendit dicta terra vendita secundum dictam latitudinem a manso in quo fuit torcular Villemardi Chapom ad longitudinem dicte domus dictorum religiosorum et in medietate iuxta ipsam domum vsque ad Raoletam monalium de Thardo Quam venditionem facio precio triginta librarum bonorum turonensium paruorum cum vna bladi et vno modio vini quas pecunie et bladi quantitates recepi et habui a dictis emptoribus in pecunia numerata et de eisdem me teneo pro pagato penitus et contento Quare teneor et promitto pro me et meis heredibus et a me super hoc causam habentibus et habituris per iuramentum meum super sancta Dei euuangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum meorum expresse tam mobilium quam immobilium presencium et futurorum soluere et reddere annuatim de cetero prefatis religiosis et eorum successoribus quatuor libras monete Dyuionis supradicte ad terminos qui secuntur videlicet quadraginta solidos dicte monete Dyuionis ad festum Natiuitatis beati Johannis Baptiste et alios quadraginta solidos eiusdem monete ad festum Natiuitatis Domini in pace et sine litte mouenda et absque strepitu et fugura iudicii cuiuscunque Volo etiam et concedo quod si forte me vel meos heredes aut a me causam habentes super hoc vel habituros deficere contigerit in soluctionibus predictis aut aliqua earumdem dictis religiosis per se vel per mandatum suum sua propria auctoritate et sine clamore vel ostensione alicuius curie ad predicta in dictis assessione et assignatione contenta recurrant eaque teneant et possideant fructusque et exitus leuent et percipiant ex eisdem quousque super dicto deffectu et dampnis inde habitis sibi ad plenum fuerit satisfactum teneorque ex pacto et promitto pro me et meis heredibus et a me causam super hoc habentibus et habituris sub iuramentum et obligatione predictis prefatis emptoribus ac eorum successoribus super premissa contra omnes portare legitimam garantiam et in me littis onus suscipere causamque deffendere necnon in omni curia semper et vbilibet locorum me contra personas omnes opponere et respondere propriis meis sumptibus ac facere et prestare quicquid in causa euictionis et dampni illati debet fieri et prestari Dampna vero expensas et totum interesse que et quas dicti religiosi aut eorum successores occasione premissorum sibi per me modo premisso non completorum incurrerunt sustinuerint aut fecerint teneor ex pacto et promitto pro me et meis heredibus et a me causam super hoc habentibus et habituris sub iuramento et obligatione predictis eisdem religiosis seu eorum procuratoribus pacifice resarcire et super hoc redere per suum simplex verbum probatione alia non exacta renuncio siquidem in hoc facto pro me et meis heredibus et habituris exceptionibus doli mali vis metus lesionis et circonuentionis rei hoc modo vel debito modo non geste vendicionis legitime non facte non numerate et non habite pecunie spei future numerationis et habitionis deceptionis in aliquo reique minoris precio vel minus dimidio iusti precii vendite subsidio cleri fori priuilegio presencium copie ac transcripto Et omnibus aliis exceptionibus rationibus et allegationibus tocius iuris et facti que ad elidendum premissa vel aliquod de predictis possit obici seu dici et precipue iuri dicenti generalem renunciationem non valere Volentes me et meos heredes seu a me super hoc habentes causam seu habituros compelli ad premissarum obseruantiam quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgondie cuius iuriditioni quo ad hoc suppono me heredes meos et a me causam super hec habentes seu habituros ac omnia bona mea In quorum testimonium [] Actum in presencia Johannis Piquardi de Longo Vico clerici coadiutoris Johannis Rateti notarii Diuionis Perrini de Verrangiis domicelli et Johannis dicti Petit testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis