Charter Document - 05340008

Charter Document - 05340008


Charter Number: 05340008
Cartulary Title: Essai sur la fidéjussion dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1321 à 1332.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1322
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine domini amen Anno jncarnacionis eiusdem millesimo CCC vicesimo tertio mense julii nos Demoingetus dictus Bonnechouse de Dyuione et Ysabellis eius vxor notum facimus vniuersis quod nos sponte scienter et prouide vendimus perpetuo et quictamus pro nobis et nostris heredibus Nicholao dicto Folot de Besua Diuionis commorante pro se et suis heredibus vnam domum sitam Dyuione extra portam Comtis juxta domum Johannis de Tamela ex vna parte et juxta domum Johannis Frerouhot filii Theobaldi Frerouhot ex altera precio scilicet viginti quinque librarum turonensi um paruorum bonorum nobis a dicto emptore solutarum in pecunia legit time numerata et de quibus a dicto emptore nos tenemus plenarie pro pagatis Quare nos pro nobis te nostris heredibus de dicta domo vendita penitus deuestimus dictumque emptorem pro se et suis heredibus inuestimus corporaliter de eadem Et promittimus pro nobis et nostris heredibus per nostra juramenta corporaliter ad sancta Dei euuangelia et sub obligatione omnium bonorum nostrorum dictam domum venditam quictam pro sexaginta solidos diuionenses anno quolibet religiosis sancti Stephani de Diuione perpetuo soluendis et pro partita dicto emptori et suis heredibus contra omnes perpetuo garantire deffendere et in pace tenere jn judicio et extra nostris propriis sumptibus et expensis si qui calumpniatores apparerent super hoc quod absit quamcito quociensque et quacunque parte littis super hoc a dicto emptore fuerimus requisiti ac facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et contra tenorem presencium non venire infuturum Et volumus nos ad premissorum obseruanciam compelli quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgondie cuius juridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium [] Actum in presencia Johannis Curtilerii de Diuione clerici coadiutoris Johannis Rateti notarii dyuionensis Hugonis Graindorge et Stephani li Mouceuz de Diuione testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis