Charter Document - 05331025
Charter Number: | 05331025 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Nos frater Hugo permissione diuina abbas humilis et conuentus ecclesie sancti Benigni dyuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro vtilitate ecclesie nostre vendimus cedimus concedimus et quittamus in hereditatem perpetuam Bone quondam vxori defuncti Alardi Cambitoris dyuionensis pro se et eius heredibus quicquid juris actionis proprietatis habemus habere possumus et debemus in medietate furni dicti de boulancheria dyuionensis et in domo supra sita manso fundo iuribus et pertinentiis eius qui furnus situs est Dyuione iuxta domum que fuit domini Odonis dicti Diuitis militis dyuionensis ex vna parte et iuxta viam publicam ex altera precio scilicet centum et triginta librarum viennensium de quibus a dicta Bona plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata Quare de predictis omnibus et singulis superius venditis nos omnino deuestientes dictam Bonam pro se et eius heredibus corporaliter inuestiuimus et in verum dominium et possessionem corporalem induximus et promittimus et tenemur vnanimiter et concorditer bona fide predicta omnia superius vendita libera ab omni exactione et seruitute garantire dicte Bone et eius heredibus perpetuo contra omnes et in nullo contraire decetero per nos vel per alios tacite vel expresse saluo quod de predictis omnibus et singulis Stephanus de Verrigetto canonicus Belne vsum fructum habebit duntamen soluat quandiu vixerit annuatim quadraginta solidos ecclesie sancti Stephani dyuionensis qui supra predicta debentur ecclesie supradicte Que predicta jdem Stephanus debet habere ad vitam suam tantummodo et post decessum suum heredes dicti Stephani nichil juris habebunt in predictis ymo predicta ad dictam Bonam et eius heredes libere reuertentur saluis illis quadraginta solidis ecclesie sancti Stephani annuatim exceptioni dicti precii non habiti et non conuersi in vsus ecclesie nostre et omni auxilio iuris et facti in hoc facto renunciantes In cuius rei testimonium litteris istis sigilla nostra apposuimus Actum datum et sigillatum in capitulo nostro anno domini millesimo CC octogesimo secundo mense maii