Charter Document - 05330104
| Charter Number: | 05330104 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1320 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem millesimo CCC vicesimo mense decembris ego Johannes dictus Piquardez de Taisneto notum facio vniuersis presentes litteras inspecturis per juramentum meum super sancta Dei euuangelia corporaliter prestitum firmiter asserendo quod ecclesia sancti Stephani de Dyuione habet et habere consueuit ab antiquo super omnia bona mea que ad me ratione successionis paterne deuenerint duas eminas cum dimidia bladi frumenti et auene per medium ad mensuram Mirabelli annui et perpetui redditus et si hactenus cessatum fuit per me vel predecessoribus meis in solutione dicti annui redditus jniuste fuit quare dictas duas eminas cum dimidia dicti bladi promitto per dictum juramentum meum et sub expressa obligatione omnium bonorum meorum mobilium et jmmobilium presentium et futurorum soluere singulis annis religiosis dicte ecclesie vel successoribus eorum ad festum Omnium Sanctorum alioquin omnia dampna missiones costamenta et totum interesse que et quas dicti religiosi propter deffectum huiusmodi annis singulis vt premittitur non facte jncurrerint fecerint aut sustinuerint eisdem teneor sub juramento et obligatione predictis jntegre resarcire Renuncians ex certa scientia in in hoc facto pro me et meis heredibus exceptionibus rationibus et allegationibus totius juris et facti que contra tenorem presencium possent obici seu dici jurique dicenti generalem renunciacionem non valere Volens me et heredes meos compelli [] In cuius rei testimonium [] Actum jn presentia Guioneti Chargerii de Dyuione clerici coadiutoris Johannis Rateti notarii Dyuionis Johannis filii quondam Theobaldi Freroet Johannis eius nepotis et Johannis de Breteneria clericorum testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis
