Charter Document - 05330101
Charter Number: | 05330101 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1320 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem millesimo trecentesimo vicesimo mense aprilis post Pascha nos Martinus de Dyuione pelliparius et Meingona eius vxor notum facimus vniuersis quod nos vendimus ac jmperpetuum quittamus Adelinete la Perrere de Dyuione medietatem cuiusdam domus site apud Dyuionem in vico dou Pautez iuxta domum nostram et domum in qua moratur dictus Guiotoz pelliparius precio decem librarum turonensium paruorum nobis a dicta emptrice solutorum Deuestimus nos de dicta medietate dicte domus vendite et dictam emptricem et suis corporaliter jnuestimus de eadem promittentes per juramentum nostrum super sancta Dei euuangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum nostrorum dictam medietatem dicte domus venditam libere pro octo denariis dyuionensibus censualibus prefate emptrici et suis contra omnes perpetuo garantire et in nos littis honus suscipere causamque deffendere nostris propriis sumptibus si qui calumpniatores apparerent quancito quociens et quacunque parte littis super hoc fuerimus requisiti et ad premissa tenenda volumus nos compelli [] In quorum testimonium [] Actum in presencia Johannis Piquardi coadiutoris Johannis Rateti notarii dyuionensis Thierreti Benrioise et Euurardi de Marchiseul testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis