Charter Document - 05330100
Charter Number: | 05330100 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1319 - 1320 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Vniuersis presentes litteras jnspecturis officialis lingonensis salutem in domino Noueritis quod jn presentia Odonis Rotharii de Dyuione presbiteri tabellionis nostri jurati cui quantum ad hec commisimus vices nostras propter hoc personaliter constituti Theobaldus dictus Pontheaus et Johannes dictus Chanpams de Agneriis recognouerunt et publice confessi sunt se retinuisse a data presencium vsque ad duos annos continuos secuturos a Stephano de Agneriis et Osanneta eius vxore vnam peciam terre arabilis sitam in finagio de Agneriis jn loco qui dicitur en vendesac juxta terram religiosorum virorum sancti Stephani dyuionensis ex vna parte et juxta terram Girardi Barberii ex altera ad plantandam vineam jta tum quod dicti retemptorii debent et tenerentur dictam vineam plantare et ipsam facere et excolere primo anno de omnibus ictibus suis sicut consuetum est jn dicta villa de Agneriis et in secundo anno debent facere et excolere de vno ictu solummodo et post dictum ictum dicti coniuges percipient et habebunt imperpetuum pro se et suis heredibus medietatem dicte vinee prout jmdiuiso et dicti retemptorii possidebunt et habebunt imperpetuum pro se et suis heredibus aliam medietatem dicte vinee Promittentes dicte partes per juramenta sua super sancta Dei euuangelia corporaliter prestita dictas pauctiones et conuentiones tenere adimplere et jnuiolabiliter obseruare et contra omnes perpetuo garantire et contra tenorem presencium non venire in judicio nec extra tacite vel expresse Supponentes dicte partes se et heredes suos quantum ad hec iurisdictioni curie lingonensis ac omnis alterius curie cuiuscunque tam ecclesiastice quam etiam secularis Quibus sic actis coram dicto jurato nostro idem juratus noster nomine nostro dictas partes condempnauit et viua voce monuit ad tenenda et adimplenda predicta prout superius sunt expressa Alioquin nos contra ipsas partes per excommunicationis sententiam procedemus vt jus erit In cuius rei testimonium ad requisitionem dictarum parcium nobis factam per dictum juratum nostrum qui nobis predicta retulit ita esse et cui quantum ad hec et maiora fidem plenariam adhibemus sigillum curie lingonensis presentibus litteris et consimilibus duximus apponendum Actum presentibus Girardo dicto Poigne de Clenayo et Odone dicto Pontheaul de Agnieriis testibus ad hoc vocatis die martis post bordas anno Domini MCCC decimo nono Odo Rotharii ita est