Charter Document - 05330097

Charter Document - 05330097


Charter Number: 05330097
Cartulary Title: Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1319
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem MCCC decimo nono mense mayo nos Perronetus Beroigne de Verrangiis et Guiburgis eius soror omnibus notum facimus quod nos vendimus ac jmperpetuum quittamus Othenino de Verrangiis et suis dimidium jornale terre site in finagio de Verrangiis es arbues iuxta terram Johannis Regnaut et terram Symone relicte Villermi Gandey quod dimidium jornale liberum est pro duobus solidis dyuionensibus censualibus et decima jtem dimidiam secturam prati siti in praeria de Verrangiis ou prey recoul juxta pratum neptum Vieneti le Rouhier et pratum dicti Parcenier que dimidia sectura libera est ab omni honere precio videlicet quatuor librarum et decem solidorum turonensium paruorum de quibus a dicto emptore tenemus nos plenarie pro pagatis deuestientes nos de predictis venditis et dictum emptorem et suos corporaliter jnuestientes de eisdem promittentes per juramenta nostra super sancta Dei euuangelia corporaliter prestita et sub obligatione omnium bonorum nostrorum predicta vendita prefato emptori et suis contra omnes perpetuo garantire nostris propriis sumptibus omnibus exceptionibus que contra tenorem presencium possent obici seu dici renunciando penitus in hoc facto et volumus nos compelli [] In quorum testimonium [] Actum in presencia Symoneti Judei notarii Roure domini Lamberti de Thardo presbiteri et Johannis de Montebarro testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis