Charter Document - 05330092
| Charter Number: | 05330092 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Exchange |
| Date: | 1318 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem millesimo trecentesimo decimo octauo mense mayo ego Stephaneta filia quondam Miloti Bataillait notum facio vniuersis quod ego facio excambium perpetuum cum religiosis monasterii sancti Stephani dyuionensis in hunc modum videlicet quod pro eo quod dicti religiosi michi perpetuo tradiderunt quandam domum cum eius pertinentiis sitam apud Villam subtus Geureyum que fuit dicte la champenoise cum manso retro sito jtem tres quartallos frumenti michi solutis ratione soltarii ego prefatis religiosis trado ac imperpetuum quitto quartam partem domus lapidee mee sitam in dicta villa que domus fuit curati sancte Margerie amicti mei defuncti cum quarta parte borde ante dictam domum sitam et quarta parte mansorum et pertinenciarum eorumdem cum omni iure meo omnium predictorum Quare de omnibus predictis me penitus deuestio et dictos religiosos et eorum successores corporaliter jnuestio de eisdem promittens per juramentum meum super sancta Dei euuangelia corporaliter prestita et sub obligatione omnium bonorum meorum predicta a me dictis religiosis ratione dicti excambii sic tradita libere ab omni honere prefatis religiosis et suis contra omnes perpetuo garantire et contra tenorem presencium decetero non venire Renuncians in hoc facto ex certa scientia omnibus exceptionibus que contra tenorem presencium possent obici seu dici Et volo me compelli [] In quorum testimonium [] Actum in presencia Johannis Rateti notarii Dyuionis Perroneti dicti Monxeron et Roberti Rebillart de Aqueductu testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis
