Charter Document - 05330084
Charter Number: | 05330084 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1317 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini amen Anno incarnationis eiusdem MCCCXVII mense nouembris ego Humbertus dictus Arcuncex de Aqueductu notum facio vniuersis quod pro eo quod vir religiosus abbas sancti Stephani de Dyuione michi quandiu vixero in humanis quittauit et liberauit me ab omni taillia et ab uno bicheto auene ratione saluamenti ac omnibus corueis in quibus dicto domino abbati de annuo perpetuo redditu tenebar prout in litteris dicti domini abbatis sigillatis quas penes me habeo continentur ego pro eo teneor et promitto per iuramentum meum super sancta Dei euuangelia prestitum omnes muros omnium vinearum et terrarum ipsius abbatis apud Aqueductum sitarum manu tenere quandiu vixero meis propriis sumptibus et expensis de omnibus necessitatibus sibi competentibus et si defficero quod absit in aliquo de premissis omnia dampna que occasione deffectus mei dictus abbas se dixerit incurrisse eidem tenebor penitus resarcire omnia bona mea propter hoc obligando que si forte propter hoc capta fuerint vel vendita de ipsis recredanciam exigere non potero nec debebo de dampnis inde habitis michi aliquid restaurari Omnibus exceptionibus iuris et facti que contra tenorem presentium possent obici seu dici renuncians in hoc facto Et volo me compelli [] In cuius rei testimonium [] Actum anno et mense predictis