Charter Document - 05330061

Charter Document - 05330061


Charter Number: 05330061
Cartulary Title: Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1315 - 1316
Date type: Internal, A.D., Feast, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Vniuersis presentes litteras jnspecturis ego Hugo de Bello Monte presbiter notum facio quod cum Symonetus de Canabis quondam filius Seronitii cordubernarii et Dannota eius vxor defuncta michi vendiderunt ad vitam meam duntaxat vnum modium vini ad mensuram dyuionensem annui redditus michi vel mandato meo soluendum a dictis venditoribus apud Dyuionem tempore vindemiarum in puris racemis in cuppa mea et de vindemia cuiusdam pecie vinee site in finagio de Burgis juxta vineam Guillermi Sayn retonsoris pannorum ex vna parte et desertum quod fuit Galteri Pautini ex altera vel de vindemia equiualenti si non sufficeret ad solutionem dicti vini dictique venditores michi dictum vinum assederint ac assignauerint super peciam vinee supradictam jtem super quandam domum sitam Dyuione in vico es Riboutez juxta domum Humberti le Boillart et mansum Roquebarat prout hec in quibusdam litteris sigillo curie ducis Burgundie sigillatis plenius continentur Que quidem vinea et domus obligate erant religiosis viris priori et conuentui monasterii sancti Stephani dyuionensis a tempore quadraginta annorum in triginta solidis dyuionensibus cum emenda septem solidorum nisi certa die persoluerentur et de quibus vinea et domo dicti coniuges dictis priori et conuentui fecerant cessionem tandem de dictis vinea domo et modio vini inter me et dictos priorem et conuentum concordatum est in hunc modum videlicet quod quamdiu ego vixero ego per me vel per alium percipiam et habebo in capite dicte vinee tempore vindemiarum anno quolibet de racemis in dicta vinea prouenientibus duodecim sextarios vini puri et mustalis de parte dictos religiosos contingente et si dicta pars non sufficeret quolibet anno ad soluendum michi vel mandato meo predictos duodecim sextarios vini vt supradictum est ego tenerer de defectu expectare vsque ad alios annos subsequentes de anno in annum prosequendo quousque dictus defectus michi vel mandato meo totaliter adimpleretur parte tamen fructuum dicte vinee ad dictos religiosos pertinente in manu mea obligata propter hoc remanente dictaque domus per pactiones predictas dictis priori et conuentui jmmunis et libera remanebit et in eadem nichil juris pro me et meis reclamare potero vel debebo Item actum est inter me et dictos religiosos quod dicti religiosi predictam vineam excoli facient per se vel per alium de consensu meo ad talem partem qualem dicti religiosi potuerunt inuenire et de dicta parte dictos religiosos contingente ego meos duodecim sextarios dicti vini modo premisso percipiam et habebo me vero sublato de medio dicta vinea dictis religiosis pacifice reuertetur Has autem conuentiones teneor et promitto pro me et meis per juramentum meum super sancta Dei euuangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum meorum firmiter tenere et inuiolabiliter obseruare et volo me compelli [] In quorum testimonium [] Et nos officialis lingonensis predictus ad preces et requisitionem dicti Hugonis nobis oblatas per Johannem Piquardi de Longo Vico clericum tabellionem curie lingonensis juratum in cuius jurati presencia predicta sunt a dicto Hugone facta dicta et recognita qui eciam juratus nomine nostro et vice nostra dictum Hugonem de consensu suo condempnauit et viua voce monuit ad tenenda et adimplenda ac obseruanda omnia et singula supradicta prout jdem juratus nobis retulit cui quidem juratus quantum ad hec et maiora fidem plenariam adhibemus et commisimus vices nostras sigillum curie lingonensis presentibus litteris duximus apponendum Actum presentibus Stephanino de Accellis et Perroneto Dadot de Dyuione clericis testibus ad hoc vocatis die lune in octabis festi Purificationis beate Marie virginis anno domini millesimo trecentesimo quinto decimo Johannes Piquardi Ita est