Charter Document - 05330057
Charter Number: | 05330057 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1315 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Vniuersis presentes litteras jnspecturis officialis lingonensis salutem in domino Noueritis quod in presencia Johannis Piquardi de Longo Vico clerici tabellionis nostri jurati propter infrascripta personaliter constitutus Symonetus filius quondam Beroigneti sutoris de Dyuione quittauit perpetuo penitus et cessit religiosis viris priori et conuentui monasterii sancti Stephani dyuionensis omne jus omnem actionem possessionem et saisinam quod et quas habet habere potest vel debet in quadam domo cum eius manso et pertinentiis sita Dyuione in vico es riboutez juxta domum dicti Boillart et domum que fuit Roquebarat jtem et in quadam pecia vinee sita in finagio dyuionensi en bergis juxta vineam Guioti filii dicti Coardet et charmam que fuit Galteri Pautini que domus et vinea erant obligate dictis religiosis pro triginta solidis annui et perpetui redditus soluendis anno quolibet ad festum Trinitatis Domini promittens dictus Symonetus pro se et eius heredibus per juramentum suum super sancta Dei euuangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum suorum contra cessionem et quittationem predictas decetero non venire tacite vel aperte Supponens jdem Symonetus se et suos heredes quantum ad hec jurisdictioni curie lingonensis In cuius rei testimonium ad requisitionem dicti Symoneti nobis factam per dictum juratum nostrum qui nobis predicta retulit et cui quantum ad hec et maiora fidem plenariam adhibemus sigillum curie lingonensis presentibus litteris duximus apponendum Actum presentibus Perroneto de Alto Villario et Guioto de Tylicastro doleario testibus ad hec vocatis die dominica post festum Trinitatis Domini Anno jncarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quinto decimo Johannes Piquardi Ita est