Charter Document - 05330050

Charter Document - 05330050


Charter Number: 05330050
Cartulary Title: Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1314
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quartodecimo mense septembris ego Guillerminus dictus Perroz de Genlleyo notum facio vniuersis quod ego vendo concedo et jmperpetuum quicto pro me et meis heredibus religiosis viris abbati et conventui sancti Stephani dyuionensis pro se et eorum successoribus vnam domum cum manso et pertinenciis eiusdem sitam apud Genleyum supra rippariam juxta domum Andrieti Perrot fratris mei ex vna parte et rippariam ex altera precio videlicet viginti librarum turonensium bonorum paruorum et legalium michi a dictis emptoribus jn pecunia numerata solutarum de quibus me teneo plenarie pro pagato Quare de dicta domo vendita me et meos heredes penitus deuestio et dictos emptores et successores suos jnuestio tenore presentium litterarum promittens pro me et meis per juramentum meum supra sancta Dei euuangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum meorum dictam domum venditam dictis emptoribus et eorum successoribus quictam ab omni onere contra omnes perpetuo garantire et jn nullo contra dictam venditionem venire per me vel per alium jnfuturum omnibus exceptionibus rationibus et allegationibus totius juris et facti que contra tenorem presencium possent obici seu dici jn hoc facto penitus cessantibus et remotis Et volo me compelli [] In quorum testimonium [] Actum in presencia Guioneti Chargeret de Dyuione clerici coadiutoris Johannis Francisci notarii Dyuionis Martini de Sancta Columpna et Clementii Bergerii testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis