Charter Document - 05330048
Charter Number: | 05330048 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1314 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quartodecimo mense julii ego Girardetus dictus Poinne de Clenayo clericus notum facio vniuersis presentes litteras jnspecturis quod ego sponte et prouide perpetuo vendo et quitto pro me et meis heredibus domino Johanni Teste de Dyuione presbitero pro se et suis quandam peciam vinee continentem circa vnum jornale sitam jn finagio de Fontanis en la coste juxta vineam prioratus de Mirabello ex vna parte et vineam que fuit Johannis de Ougiis Hanc venditionem facio precio quadraginta librarum bonorum forcium turonensium de quibus a dicto emptore solucionem jntegram recipi et habui jn pecunia legittime numerata et me teneo de eisdem plenarie pro pagato penitus et contento Promittens pro me et meis per juramentum meum super sancta Dei euuangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum meorum mobilium et jmmobilium presentium et futurorum dictam peciam vinee venditam dicto emptori et suis quittam pro duobus denariis et decima contra omnes perpetuo garantire et jn me littis onus suscipere causamque deffendere meis propriis sumptibus et expensis si qui calumpniatores apparerent quancito et quacunque parte littis a dicto emptore vel eius heredibus super hoc fuero requisitus nec non facere et prestare quicquid jn causa euictionis debet fieri et prestari Exceptionibus dicte venditionis non legittime facte dicte pecunie non habite spei future habitionis deceptionis jn aliquo renuncians penitus jn hoc facto Volens meque compelli [] In quorum testimonium [] Actum jn presencia Petri de Chargeyo clerici coadiutoris Johannis Francisci notarii Dyuionis Symonis de Clenayo domicelli et Jaqueti de Paangiis burgensis dyuionensis testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis