Charter Document - 05330043

Charter Document - 05330043


Charter Number: 05330043
Cartulary Title: Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1313 - 1314
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem millesimo trecentesimo terciodecimo mense marcio ego Juhanna vxor Altaudi Rossinnel de Dyuione clerici notum facio vniuersis quod ego sponte et prouide vtilitate et necessitate meis super hoc consideratis laude et assensu dicti mariti mei vendo et jmperpetuum quitto pro me et meis heredibus Hugonino de Mastiaco moranti apud Marcegnayum jn monte clerico pro se et suis quandam peciam vinee continentem circa duo jornalia et dimidium sitam jn finagio de dicto Marcegnayo au contour grassot juxta vineam Henrici domini de Vergeyo et vinea Humberti de Marcegnayo clerici Hanc venditionem facio precio quinquaginta librarum bonorum forcium turonensium michi a dicto emptore jn pecunia numerata solutarum de quibus me teneo penitus pro pagata penitus et contenta deuestiens me et heredes meos de dicta pecia vinee vendita et jnuestiens dictum emptorem pro se et suis corporaliter de eadem Promittens pro me et meis per juramentum meum super sancta Dei euuangelia corporaliter prestitum nec non et sub obligatione omnium bonorum meorum mobilium et jmmobilium presencium et futurorum dictam peciam vinee venditam dicto emptori et suis quittam pro decima contra omnes perpetuo et firmiter garantire jn pace tenere et jn me littis onus suscipere causamque deffendere meis propriis sumptibus et expensis si qui calumpniatores aut contradictores apparerent quancito quociens et quacunque parte littis a dicto emptore vel eius heredibus super hoc fuero requisita nec non facere et prestare quicquid jn causa euictionis debet fieri et prestari Ego vero Altaudus predictus maritus dicte Juhanne dictam venditionem volo laudo confirmo et approbo et de voluntate mea confiteor eam esse factam Promittens pro me et meis per juramentum meum et sub obligacione omnium bonorum meorum contra predicta vel predictorum aliqua de cetero non venire nec contrauenienti jn aliquo non consentire Et jnsuper nos dicti coniuges prout cuilibet nostrum competit renunciamus jn hoc facto exceptionibus dicte vendicionis non legittime facte non habite pecunie supradicte spei future habitionis deceptionis jn aliquo omni juri jn fauorem mulierum jntroducto et omnibus aliis que contra tenorem presencium possent obici seu dici Volentes nos compelli [] In quorum testimonium [] Actum jn presencia Johannis Sellarii de Dyuione clerici coadiutoris Johannis Francisci notarii dicti loci domini Stephani de Geureyo presbiteri et Demergeti le Gruet testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis