Charter Document - 05330040

Charter Document - 05330040


Charter Number: 05330040
Cartulary Title: Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1312 - 1313
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Philippus Dei gracia Francorum rex curatoribus bonorum Templi in Francia salutem Procurator monasterii sancti Stephani dyuionensis sua nobis conquestione monstrauit quod cum frater Hugo de Patando quondam domorum Templi visitator in Francia ante captionem Templariorum contra monasterium sancti Stephani predicti super domo Dei de Branchons ad dictum monasterium tunc spectante mouisset non sine calumpnia vt jdem procurator asserit questionem et coram pluribus fidedignis diceret quod licet in ea jus non haberet jure tamen vel iniuria dictam domum cum eius pertinentiis obtineret propter quod abbas dicti monasterii per dictum fratrem H expensis grauibus et immoderatis laboribus propter hoc fatigatus ac propter ipsius potentiam justicie complementum non potuit tunc habere propter quod dictus abbas dicti visitatoris malitiam ac potentiam perorrescens preter sui conuentus consensum eidem visitatori vt a dicta fatigatione desisteret viginti libras annui et perpetui redditus dare promisit in ipsius abbatis et dicti monasterii preiuditium non modicum et grauamen supplicans nobis instancius sibi per nos super hoc de oportuno remedio prouideri quodcirca mandamus vobis quatenus si vobis legitime constiterit de predictis ipsis religiosis auditis exhibeatis eisdem super hoc adeo jus matur [] quod ad nos in vestri defectum propter hoc non recurrant Actum Parisius XVII die martii anno domini millesimo CCC duodecimo