Charter Document - 05330032
| Charter Number: | 05330032 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1312 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo duodecimo mense julii ego Perronetus dictus de Besua filius defuncti Johannis de Besua quondam burgensis de Dyuione notum facio vniuersis presentes litteras inspecturis quod ego sponte et prouide vendo et quicto imperpetuum Monino dicto de Besua filio Perrelli dicti de Besua quandam domum cum eius manso et pertinenciis sitam Dyuione in vico de la Beloincherie iuxta operatorium liberorum domini Guidonis Chauchart et stabulum quod fuit dicti domini Johannis quam venditionem facio precio viginti librarum dyuionensium de quibus solutionem integram recepi a dicto emptore et me teneo penitus pro pagato deuestiens me de predictis inuestiens dictum emptorem pro se suis corporaliter de eisdem Promittens pro me et meis per iuramentum meum super sancta Dei euuangelia corporaliter prestitum et sub obligacione omnium bonorum meorum dictam domum cum eius manso et pertinenciis libere ab omni onere dicto emptori et suis contra omnes perpetuo garantire et in me littis onus suscipere causam que deffendere propriis meis sumptibus et expensis si qui calumpniatores apparerent quancito quocienscunque et quacunque parte littis super hoc fuero requisitus ac facere et prestare quicquid jn causa euictionis debet fieri et prestari Renuncio siquidem in hoc facto ex certa sciencia exceptioni venditionis legitime non facte non numerate et non habite pecunie deceptionis in aliquo et omnibus aliis exceptionibus iuris et facti que contra tenorem presencium possent obici seu dici Et volo me compelli [] In quorum testimonium [] Actum in presencia Johannis Rateti notarii Dyuionis Colini de Tenisse Moriseti le Chaset testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis
