Charter Document - 05330028

Charter Document - 05330028


Charter Number: 05330028
Cartulary Title: Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1312
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem millesimo trecentesimo duodecimo mense marcio nos Girardus li Garbilez de Villa subtus Geureyum et Agneleta eius uxor notum facimus quod nos sponte et prouide vendimus et jmperpetuum quittamus viris religiosis abbati et conuentui sancti Stephani dyuionensis quandam peciam prati continentem vnam septuram sitam jn praeria de Villa subtus Geureyum jn campo dicto a lauesque juxta pratum Johannis maioris et pratum Johannis Breton precio centum solidorum turonensium de quibus a dictis emptoribus solutionem jntegram recepimus et habuimus jn pecunia numerata de qua pecia prati nos et nostros heredes deuestimus et dictos emptores pro se et suis successoribus corporaliter de eadem jnuestimus tenore presentium litterarum Promittentes pro nobis et nostris heredibus per juramenta nostra super sancta Dei euuangelia corporaliter prestita et sub obligacione omnium bonorum nostrorum dictam peciam prati a nobis venditam liberam ab omni honere seruitutis dictis emptoribus et eorum successoribus contra omnes perpetuo garantire nostris propriis sumptibus et expensis quancito super hoc fuerimus requisiti nec non facere et prestare quicquid jn causa euictionis debet fieri et prestari Renunciamus siquidem jn hoc facto exceptionibus dicte venditionis legitime non facte non numerate et non habite pecunie supradicte spei future numerationis et habitionis Volentes nos compelli [] In quorum testimonium [] Actum jn presentia Johannis Rateti notarii dyuionensis Hugonini Morelli et Guillermini filii maioris testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis