Charter Document - 05330023
Charter Number: | 05330023 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1311 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem millesimo trecentesimo vndecimo mense decembris ego Johannes li Piquardez de Verrangiis notum facio vniuersis quod ego sponte et prouide vendo et quitto jnperpetuum Otherino de Vorcel domicello commoranti apud Verrangias vnum trossum vnius mansi siti apud Verrangias juxta mansum dicti emptoris hinc et jnde et se jmportat predictus trossus predicti mansi venditi dictus le Suhullier vsque ad metam dou prunier precio quadraginta solidorum turonensium dupplicium de quibus solutionem jntegram recepi a dicto emptore et me teneo pro contento penitus de eisdem quare teneor et promitto per juramentum meum super sancta Dei euuangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum meorum dictum trossum venditum dicto emptori et suis liberis contra omnes perpetuo garantire et jn me littis onus suscipere causamque deffendere et facere et prestare quicquid jn causa euictionis debet fieri et prestari Renuntians omnibus que contra presentes possent obici siue dici voloque me compelli [] In quorum testimonium [] Actum jn presentia Symoneti Judei notarii Roure Arneleti de Verrangiis et Johanneti li Moniez testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis