Charter Document - 05330022

Charter Document - 05330022


Charter Number: 05330022
Cartulary Title: Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1311
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem millesimo trecentesimo vndecimo mense octobris nos Hugonetus li Gaule de Arcu et Juhanneta eius vxor notum facimus vniuersis quod nos pro vtilitate nostra vendimus tradimus et jmperpetuum quittamus Johanni le Cheuancet de Curia Arnulphi quatuor pecias terrarum quarum tres site sunt in finagio de Curia Arnulphi prima en Charmois juxta terram curati de Curia Arnulphi et terram liberorum Martini Corberant secunda juxta terram Symonis Corberant et terram liberorum Perrini Bolier tercia in finagio de Sauce juxta terram Marione nurus Liebandi et terram liberorum Monini Pautet et quarta in finagio de Chaigneot supra le Braiy juxta terram Martini Poignie et terram Simonete Outreleaul precio vndecim librarum turonensium duplicium nobis a dicto emptore in pecunia numerata solutarum de quibus tenemus nos pro contentis quare de predictis venditis nos et nostros deuestimus et dictum emptorem et suos jnuestimus de eisdem promittentes pro nobis et nostris per juramenta nostra super sancta Dei euuangelia corporaliter prestita et sub obligatione omnium bonorum nostrorum predicta omnia in venditione contenta dicto emptori et suis heredibus quitta et libera pro tercia et decima contra omnes personas perpetuo et firmiter garantire deffendere et in pace tenere in judicio et extra et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et contra dictam venditionem per nos vel per alium decetero non venire et volumus nos compelli [] In quorum testimonium [] Actum in presencia Johannis Rateti de Belna clerici notarii dyuionensis Hugoneti filii Vieneti de Curia de Arcu et Johannis Cairart testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis