Charter Document - 05330018
Charter Number: | 05330018 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1311 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem MCCC vndecimo mense mayo ego Osannona quondam filia Hugoneti dicti Pescaudet notum facio vniuersis quod sponte et prouide jmperpetuum vendo concedo et quitto Otherino de Vorcel domicello commoranti apud Verrangias quandam petiam curtilis sitam apud Verrangias juxta curtile Johannis fratris mei hinc et partitur cum dicto emptore jnde libere ab omni onere seruitutis quam venditionem facio precio triginta solidorum turonensium dupplicium michi a dicto emptore jn pecunia numerata legittime solutorum promittens pro me et meis per juramentum meum super sancta Dei euuangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum meorum mobilium et jmmobilium presentium et futurorum predictam petiam predicti curtilis dicto emptori et eius heredibus contra omnes perpetuo garantire et jn me littis onus causamque suscipere propriis meis sumptibus si qui calumpniatores aut contradictores quod absit apparerent quancito quocienscunque et quacunque parte littis super hoc fuero requisita et facere ac prestare quicquid jn causa euictionis debet fieri et prestari exceptionibus dicte venditionis legittime non facte non numerate et non habite pecunie deceptionisque jn aliquo et omni juri jn fauorem mulierum jntroducto renunciando penitus jn hoc facto et volo me compelli [] In quorum omnium testimonium [] Actum jn presentia Symoneti Judei notarii Roure Symonis filii quondam dicti Cuen de Verrangiis et Lambeleti filii quondam Theobaldi Serouhot de Longa Curia testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis