Charter Document - 05330017
Charter Number: | 05330017 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1310 - 1311 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem millesimo trecentesimo decimo mense februarii nos Perronetus dictus Apertoz de Dyuione et Margareta eius vxor notum facimus vniuersis quod nos sponte prouide non vi non metu nec dolo sed pro vtilitate et necessitate nostris vendimus tradimus concedimus et jmperpetuum quictamus pro nobis et nostris heredibus domino Johanni dicto Teste de Dyuione presbitero et Helene eius sorori pro se et suis heredibus quandam peciam vinee sitam jn finagio de Fontanis en la coste juxta vineam religiosorum de Fontenois ex vna parte et juxta vineam Mathei dou Pois de Acqueductu ex altera Hanc vendicionem facimus precio quadraginta librarum decem et octo solidorum turonensium bonorum paruorum nobis a dictis emptoribus jn pecunia numerata solutarum de quibus nos tenemus plenarie pro contentis Quare de dicta pecia vinee vendita nos et nostros penitus deuestimus et dictos emptores et suos jnuestimus corporaliter de eadem pro omni voluntate sua modis omnibus plenarie facienda nichil juris dominii proprietatis possessionis jn predicta pecia vinee vendita decetero retinendo seu eciam reclamando promittentes pro nobis et nostris heredibus per juramenta nostra super sancta Dei euuangelia corporaliter prestita et sub obligatione omnium bonorum nostrorum mobilium et jmmobilium presentium et futurorum predictam peciam vinee vendita[m] quicte et libere pro recto censu et decima dictis emptoribus et suis heredibus contra omnes personas perpetuo et firmiter garantire et jn nos littis onus succipere causam que nostris propriis expensis deffendere si qui calumpniatores apparerent quancito et quacunque parte littis a dictis emptoribus vel eorum heredibus super hoc fuerimus requisiti nec non et facere et prestare quicquid jn causa euictionis debet fieri et prestari et contra dictam venditionem per nos vel per alium tacite vel aperte facto verbo consensu seu modo alio qualicunque decetero non venire Renunciantes siquidem jn hoc facto exceptionibus dicte venditionis legittime non facte pecunie non habite nec recepte spei future numerationis deceptionis jn aliquo juri dicenti mulieribus jn jure vel facto errantibus fore succurrendum omnibus exceptionibus allegationibus totius juris canonici et ciuilis jurique dicenti generalem renunciationem non valere Volumus que nos compelli [] In quorum testimonium [] Actum in presencia Johannis Rateti de Belna clerici notarii dyuionensis Perrelli Garroichin de Talento et Johannis Chauchardi de Dyuione clerici testium ad hoc vocatorum anno et mense supradictis