Charter Document - 05330014
Charter Number: | 05330014 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1310 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomini domine amen Anno jncarnationis eiusdem millesimo trecentesimo decimo mense mayo nos Humbeletus Taleneaux de Dyuione et Juhanneta eius vxor notum facimus vniuersis quod nos sponte prouide non vi non dolo nec metu vendimus tradimus et jmperpetuum quittamus pro nobis et nostris priori et conuentui sancti Stephani Dyuionis quandam peciam terre arabilis sitam in finagio de Cutigneyo juxta terram hospitalis beate Marie Magdalene ex vna parte et riuum de Cray ex altera pretio centum solidorum turonensium duplicium nobis a dictis emptoribus in pecunia numerata solutorum de quibus tenemus nos pro pagatis quare de dicta pecia terre nos et nostros deuestimus et dictos emptores et suos jnuestimus de eadem Promittentes pro nobis et nostris per juramenta nostra super sancta Dei euuangelia corporaliter prestita et sub obligatione omnium bonorum nostrorum dictam peciam terre dictis emptoribus et suis quittam et liberam pro decima contra omnes perpetuo et firmiter garantire deffendere et in pace tenere in judicio et extra et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari volumusque nos compelli [] In quorum testimonium [] Actum jn presencia Johannis Rateti de Belna clerici notarii Dyuionis Girardi dicti de Pasquier Johannis dicti Corbe et Villermi Chapey testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis