Charter Document - 05330012
Charter Number: | 05330012 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1309 - 1310 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini amen Nos Juhanneta Maria Margareta et Boneta sorores filie quondam Elene dicte de Castro Cufferie de Dyuione notum facimus vniuersis quod laude et assensu Bartholometi de Vichey mariti mei Juhannete predicte Huoti mariti mei dicte Marie et Perroneti de Gemellis mariti mei dicte Bonete nos dicte sorores volumus et concedimus quod karissima soror nostra Moingerdis vxor Symoneti barbitonsoris domini ducis Burgundie capiat importet ac habeat jn perpetuum de auantagio omnes terras arabiles quas dicta Elena tenebat ac habebat seu habere poterat aut debebat jn finagio de Cutigneyo et de Cheueigneyo Sancti Saluatoris quittantes pro nobis et nostris heredibus prefate Moingerdi et eius heredibus ac jn ipsam et eius heredes transferentes pro nobis et nostris heredibus omnes actiones ac omnia jura nobis competentes et competentia jn huiusmodi terris predictis jta tamen quod dictus Symonetus nomine dicte Moingerdis jn communi nobiscum reaportet omnia bona quecunque sint que ipse de bonis dicte Elene jmportauit ratione maritagii seu dotis ipsius Moingerdis ad partiendum et diuidendum equaliter jnter nos et eandem Moingerdim hoc tamen saluo quod dictas terras non promittimus garantire Nos autem Bartholometus Huotus et Perronetus predicti premissa volumus et laudamus Promittimus siquidem nos Juhanneta Maria Margareta Boneta Bartholometus Huotus et Perronetus predicti per juramenta nostra super sancta Dei euuangelia corporaliter prestita et sub obligatione omnium bonorum nostrorum predicta tenere ac jnuiolabiliter obseruare omnibus exceptionibus juris et facti renuntiando penitus jn hoc facto Volentes nos compelli [] In quorum testimonium [] Actum de contractu nostrum Juhannete Marie Margarete Bonete Huoti et Perroneti predictorum jn presentia Johannis Rateti notarii dyuionensis Menexerii pelliparii et Johannis eius filii testium ad hoc vocatorum anno domini millesimo tricentesimo octauo mense octobris de contractu vero mei Bartholometi predicti Actum est jn presentia dicti notarii necnon et dictorum testium ad hoc vocatorum anno domini millesimo tricentesimo nono mense marcio