Charter Document - 05330011
Charter Number: | 05330011 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur les procureurs au parlement de Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon, de 1309 à 1320. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1309 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini amen Anno jncarnationis eiusdem millesimo trecentesimo nono mense decembris ego Haymoninus dictus li Damoiselez de Villa subtus Geureyum notum facio vniuersis tam presentibus quam futuris quod res hic inferius annotate sunt et mouent ab antico de feudo religiosi viri domini abbatis monasterii sancti Stephani dyuionensis videlicet quedam domus cum eius manso et pertinentiis sita apud Villam subtus Geureyum juxta domum maioris ipsius ville et domum que fuit Huoti de eadem villa defuncti Item quedam pecia terre sita jn finagio dicte Ville subtus Geureyum in loco vbi dicitur en baauloinges juxta terram Guillermi de Cutigney et terram liberorum Johannis de Tardo Item quedam alia pecia terre sita jn dicto finagio juxta terram dictorum liberorum et terram que fuit Templariorum Item quedam alia pecia terre sita in loco vbi dicitur ou chemenot juxta cheminum commune et terram domini abbatis supradicti Item quedam alia pecia terre sita jn loco vbi dicitur en la vigne Pilleri juxta terram liberorum de Voone Quas quidem res omnes et singulas ego prouida deliberatione super hoc habita non vi non metu non dolo ductus nec jn aliquo circonuentus sed pro vtilitate et necessitate meis super hoc consideratis vendo concedo et titulo pure perpetue et perfecte ac jrreuocabilis venditionis trado penitus atque quitto religioso viro et honesto fratri Hugoni abbati monasterii supradicti precio quadraginta librarum turonensium duplicium de quibus a dicto fratre Hugone solutionem jntegram recepi et habui jn pecunia legitime numerata et de eisdem me teneo plenarie pro pagato Deuestiens me de predictis venditis et jnuestiens dictum emptorem pro se et eius successoribus corporaliter de eisdem teneor siquidem ex pacto et promitto pro me et meis heredibus per stipulationem sollempnem et per juramentum meum super sancta Dei euuangelia corporaliter prestitum nec non et sub expressa obligatione omnium bonorum meorum tam presencium quam futurorum predicta jn venditione contenta prefato emptori et eius successoribus contra omnes perpetuo garantire propriis meis sumptibus et expensis nec non facere et prestare quicquid jn causa euictionis debet fieri et prestari Hanc autem venditionem ego Odeta uxor dicti venditoris laudo approbo et confirmo et si aliquid juris actionis vel rationis habeo vel habere possum aut debeo jn predictis venditis tam ratione dotis seu maritagii aut dotalicii seu donationis propter nupcias quam alia causa illud prefato emptori et eius successoribus quicto penitus et remicto Promittens pro me et meis heredibus per juramentum meum super sancta Dei euuangelia corporaliter prestitum contra tenorem presencium non venire In hiis autem omnibus et singulis supradictis nos dicti coniuges renunciamus pro nobis et nostris heredibus ex certa sciencia sub prestitis juramentis prout cuilibet nostrum competit exceptioni venditionis legitime non facte non numerate et non habite pecunie spei future numerationis et habitionis doli jn factum juri per quod deceptis vltra dimidiam vel minus dimidia justi precii subuenitur beneficio restitutionis in jntegrum beneficio Velleyani et legi Julie de fundo dotali non alienando juri dicenti mulieribus jn jure vel facto errantibus fore succurrendum omnibusque aliis juribus jn fauorem mulierum jntroductis omni consuetudini et statuto loci et patrie ac omnibus aliis que contra predicta possent obici seu dici Volentes nos compelli [] In quorum testimonium [] Actum jn presencia Johannis Rateti notarii dyuionensis magistri Haymonis de Donna Petra canonici capelle ducis Burgundie de Dyuione et Hugonis de Verrangiis domicelli testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis